Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

misso, quod dicte partes literas ipsorum . . specialiter literas domini Wyllermi Drugeth condam palatini per ipsum La­dislaum filium Lukachii contra eundem Paulum filium Jo­hannis super facto cuiusdam duelli inter ipsos habiti confectas, demtis aliis literis eorum privilegialibus domini Bele olim . . regis . . Johannis palatini et capituli ecclesie Agriensis ac earumdem transscripcionalibus et aliis . . super factis earum­dem possessionum confectis, quarum vigores perpetue conser­vacionis (lominium earumdem duarum possessionum denotarent, cassas . . reddiderant . . voluerant eciam partes, quod si aliqua parcium . . absque heredum masculini sexus solacio, quod absit, ab hac vita decederet, extunc dicte due possessiones superius nominate cum earum integritatibus, illius partis do­minio devolverentur, cuius posteritates superstites remanerent heredum per heredes; prout omnia premissa dicte partes ultronea eorum voluntate fieri voluerant immutabiliter coram nobis. Et quia ad ipsam possessionariam divisionem faciendam et videndam homines regii et testimonia capituli ecclesie Agri­ensis antedicti transmitti debebant necessario, ideo predicto capitulo Agriensi literatorie scribentes eorum amiciciam requi­siveramus .. ut eorum mitterent homines idoneos pro testimoniis fide dignos, quibus presentibus Jacobus filius Michaelis de Iseph, vei Dionisius filius Mykocha, aut Johannes filius Nicolai de Chethe, sive Abram filius Johannis de Myrk pro parte pre­dicti Pauli filii Johannis actoris, item Laurencius filius Men­hardi, aut Dominicus filius Márkus, vei Nicolaus filius Johannis de Gybarth pro parte annotati Ladislai filii Lukachii in cau­sam attracti, aliis absentibus homines domini regis, in octavis festi beati Martini confessoris nunc proxime preteritis, ad facies dictarum possessionum Mazaondya et Ond vocatarum . . acce­derent, et easdem . . per modum paciíicum in duas dividerent . . partes coequales, quarum unam rectam partém . . annotato Paulo filio Johannis et successoribus eiusdem, aliam vero rectam et equalem medietatem earumdem . , prelibato Ladislao filio Lukachii et eius posteritatibus, iura tamen parcium possessio­naria si necesse fieret ab invicem in locis necessariis novarum metarum ereccionibus separando . . relinquerent et statuerent cuique parti, sine preiudicio iuris alieni,iure perennali perpetuo

Next

/
Oldalképek
Tartalom