Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

nihil circa eum vei in manibus suis inventum extitisset, tameu cum per eosdem comites camararum regalium diris tormentis et cruciatibus tormentaretur, se reurn fore confessus extitisset, ex eoque concrematus fuisset per eosdem^ cuius quidem con­tradiccionis racionem prefatus procurator ipsius Thome voy­vode scire postulasset a nobilibus prenotatis; quibus perceptis prefatus Michael filius Stephani pro se personaliter et pro aliis omnibus predictis . . astando respondisset eo modo, quod iidem Nicolaus dictus de Zathmar et Frychko comites cama­rarum regalium prefatum Ladislaum fratrem eorum carnalem, pro suo equo quem antea iidem comites camararum regalium ab eodem emere voluissent et ipse Ladislaus eundem ipsis vendere noluisset, manihus arniatis cum eorum complicibus super ipsum irruendo et eundem ad claustrum beati Dominici confessoris de Nempti auffugando, fractisque foribus et ia­nuis eiusdem claustri, ipsum Ladislaum violenter extractum ignis incendio concremassent sine lege, morte miserabili ipsum condemnando, nec falsas monetas nec ferramenta nec alias sculpturas apud ipsum inveniendo, et ipse ac predicti fratres sui cum predictis comitibus camararum regalium super pre­missis in lite extitissent et contra eos complures literas inqui­sitorias confectas liaberent. sed nondum adhuc ex parte eorum­dem finem debitum facto in eodem prosequi potuissent, asserens nihilominus eidem Ladislao fratri ipsorum quartam partém possessionariarum porcionum ipsos communiter tangencium, eo quod quatuor fuissent fratres uterini, pertinere; unde quia prefate litere capituli ecclesie Waradiensis predictas possessio­nes Zarrazberk et Syma vocatas nomine possessionum predicti Ladislai filii Stephani, eo quod idem Ladislaus per predictos comites camararum regalium in falsa fabricacione et cussione monetarum ipsius domini regis publice deprehensus et incen­dio ut premissum est concrematus existeret, collacioni ipsius domini Karoli regis pertinere debuisse et per ipsum dominum regem dicto Thome voyvode datam et collatam extitisse deno­tassent, prefatus vero Michael filius Stephani, eundem La­dislaum fratrem suum nullis culpis suis exigentibus concre­matum esse, et sic easdem possessiones seu possessioharias por­ciones dicti Ladislai fratri sui non regie collacioni sed predicto

Next

/
Oldalképek
Tartalom