Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
in quo eciam termino predicte parfces tres ad distiuccionem premisse cause et eius finálém adiudicacionem personaliter et non per aliquem procuratorem iuxta nostram et baronum regni iudiciariam commissionem, earumdemque parcium procuratorum volnntariam assumcionem coram nobis comparere tenerentur. Demum ipsis octavis diei Strennarum occurrentibus, Albertus filius Merkardi antedicti pro eödem patre suo . . et prefatus Nicolaus filius Dominici de Januk personaliter, pretacto Ladislao filio Petri filii Ivanka per ipsos Albertum filium et procuratorem iamdicti Merhardi ac Nicolaum filium Dominici viginti duobus diebus continuis et ultra legitime coram nobis exspectato, nostro postergato iudicio non veniente nec mittente, ad nostram accedentes presenciam, literas preannotati capituli Jauriensis regie rescriptas serenitati nobis demonstrarunt, in quibus baberi conspeximus isto modo: ut ipsum capitulum Jauriense super premissis excellencie regie . . respondissent, quod ipsi in die et termino prenotato ad sonitum campane universaliter in unum et collegialiter convenientes, ipsis literis nostris causalibus primo seriose perlectis et intellectis, et deinde prescriptis literis privilegialibus de ipso capitulo Jauriensi loquentibus diligenter circumspectis, primo et principaliter ipsarum literarum sigilla appensa. in quantitate quia minora sigillo eorum diligenti examinacione eisdem per ipsos in presencia Nicolai dicti Ogh bominis regii apposita apparuissent, secundo quia ipse litere nullius scriptorum eorum prioris et moderni notariorum fuisse perkiberentur, tercio quia per idus et kalendas sive nonas mensium et annos incarnacionis prout ibi comperissent in datis literarum suarum ad eorum memóriám non fuissent usifacere emanari, quarto quia nullus commetaneorum aut vicinorum possessionum cum predicto Nicolao filio Dominici in tam grandi facto sive vendicione comparuisse astrueretur, quinto quia ipsum Nicolaum filium Dominici in buiusmodi vendicione nullus ipsorum personaliter vei per procuratorem comparuisse recordebatur, sexto quia cartas in eorum conservatorio nullatenus valuissent invenire requirendo, septimo quia cera prime sigillacionis recencior et novior quam secunde apparuisset, octavo quia maximé occulta signa eorum sigilli nullomodo ipsis impressionibus sive sigillis