Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

rescribatis. Dátum Bude, sabbato proximo post festum beati Mathei apostoli et evangeliste, anno domini M° CCC° XL mo septimo. Nos igitur . . unacum predicto Ictore de Myse ho­mine vesto nostrum hominem . . fratrem Johannem custodem ecclesie nostre ad premissa mandata vestra exequenda pro testimonio transmisimus; qui tandem ad nos reversi nobis consona voce retulerunt, quod ipsi feria quinta proxima ante festum beati Michaelis archangeli proxime preterita in prefato comitatu de Heueswywar procedendo, ab omnibus quibus decuit et licuit, specialiter a vicinis et commetaneis dicte possessionis Zyluaeghaz vocate, talem scivissent de premissis veritatem, quod ipsa possessio Zyluaeghaz in prenominato comitatu Heueswywar existens, nunquam prenotato Blasio filio Cheley pertinens fuisset et pertinuisset. Dátum in dominica proxima post festum sancti Michaelis archangeli predictum, anno supradicto. Papíron, zárlatán pecsét töredékeivel; eredetije az orsz. lt. kincst. oszt. N. E. A. 8. 25. dipl. oszt. 3935. Közli: Kovács N. 59. 1347. oct. 3. 7, Lajos király Kapinevű Sáros vármegyei birtokot Mogloch nevű várhelylyel, Poháros Péternek Abauj vármegye főispánjának adományozza. Ludovicus . . rex .. ad universorum noticiam . . volumus pervenire, quod magister Petrus dictus Paharus filius Nicolai dicti Genge aule nostre miles comes de Abawyuar dilectus no­bis et fidelis, ad nostre maiestatis presenciam accedendo, suas fidelitates et serviciorum preclara merita per eundem nostre maiestati sollerti cura in continuis locis et temporibus oppor­tunis exhibitas et impensa proponens et declarans ac nostre memorans maiestati, quandam possessionem nostram in comi­tatu de Sarus existentem Copy vocatam, cum suis pertinenciis umversis, specialiter cum loco castri Mogloch nominati, que quondam tempore . . Karoli olim . . regis . . patris nostri . . a Blasio filio Fuldruh. Ladislao et Johanne fratribus suis, in con-

Next

/
Oldalképek
Tartalom