Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

quod si iidem magistri Berend et Gregorius iu equaciis man­cipiis et rebus a patre eorum derelictis, ut dicerent apud eun­dem magistrum Martinum habitis, exceptis rebus per ipsum magistrum Martinum propriis suis serviciis vei expensis pro­prio ingenio acquisitis, porcionem iudiciario ordine requirere vellent, dum vellent et valerent, liberam babeant facultatem. Cumque nos factis ipsarum literarum capituli Budensis exbi­bicionibus, ad premissarum quinquaginta marcarum solucionem per predictum magistrum Berend iamdicto magistro fratri suo premissis de causis faciendam, terminum legitimum iuxta alia­rum literarum nostrarum exinde confectarum continenciam assignantes, pretactos procuratores dictorum magistrorum Martini et Berend filiorum Berend. ac Gregorium filium eius­dem Berend. de eo, utrum iidem magistri Martinus et Berend ac ipse Gregorius filius eiusdem Berend premissam divisionem possessionariam, iuxta earumdem literarum capituli Budensis seriem, sub condicionibusque in eisdem expressis inter eos factam ratam inter se babentes, in perpetuum et immutabiliter inter ipsos observare velint vei ne, vicibus trinis, ut nostro iudiciario inest officio, requisitos liabuissemus, mox iidem procu­ratores dictorum magistrorum Martini et Berend eosdem ma­gistros Martinum et Berend, et idem magister Gregorius se ipsum premissam divisionem possessionarium iuxta totalem pretactarum literarum capituli Budensis seriem et continen­ciam, et sub condicionibus expressis in eisdem, ratam per omnia babentes atque firmám, immutabiliter et in perpetuum inter se observare velle allegarunt et spoponderunt coram nobis . . Dátum Bude, duodecimo die octavarum festi Nativitatis beate virginis predictarum, anno domini M° CCÖ° XL ,u o septimo. A függő pecsét hiányzik. Eredetije az orsz. 11, kincst. oszt. N. E.. A. 938. 4. dipl. lt. 3937. Közli : Kovács N.

Next

/
Oldalképek
Tartalom