Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)
superiorein et inferiorem iu Cliolloukuz, iteni possessionem Kurmusd in Palyazou, necnon possessionem Tolueyfelde dictam, in qua esset ecclesia in lionorem beate Marié virginis lapidea, lias igitur omnes cum . . utilitatibus ac pertinenciis earumdem . . provido viro comiti Merhardo Streuz vitrico et socero suo civi Posoniensi .. pro quadringentis et sexaginta marcis monete viennensis denariorum singulis decem pensis computatis . . titulo pignoris possidendas et utendas, nihilominus tamen sibi suppetente, quandocunque vellet et posset pro eadem summa pecunie redimendas . . dimisisset et. . collocasset; quibus exhibitis, idem Ladislaus filius Petri . . respondebat in liunc modum, quod ipse possessiones mediantibus literis capitulorum Strigoniensis et Jauriensis ecclesiarum ad eum pertinerent, quas in termino per nos sibi dando posset exhibere. Unde nos commiseramus, quod idem Ladislaus filius Petri predictas literas dictorum capitulorum Strigoniensis et Jauriensis in quindenis eiusdem diei, quo predictas dominus noster rex de suo exercitu yersus partes maritimas anno proxime preterito moto redeundo, in Wyssegrad locum pristine mansionis sue perveniret, exhibere contra annotatum Merhardum, similiter ipsas literas patentes dicti capituli Posoniensis et alias si quas haberet producere debeat et teneretur coram nobis, ut his exhibitis primo de dictis possessionibus et postmodum de aliis articulis causarum quarumlibet inter predictos Merhardum, Ladislaum filium Petri et Nicolaum filium Dominici habitis, iudicium et iusticiam finalemque decisionem facere valeremus . . Et cum exhibiciones predictarum literarum a predicto termino iuxta aliarum literarum nostrarum continenciam ad octavas festi beati Martini confessoris .. prorogate exstitissent, tandem ipsis octavis festi beati Martini confessoris advenientibus, Georgius filius Stephani pro ipsoMerhardo.. ab uua, et Petrus pro eodem Ladislao filio Petri ex altéra, ac Nicolaus filius Hermanni pro predicto Nicolao filio Dominici . . ex tercia partibus ad nostram iudiciariam accedentes presenciam, primo procuratore dicti Merhardi preexhibitas patentes literas iamdicti capituli Posoniensis iuxta nostram iudiciariam commissionem coram nobis in specie reexhibente, idem Petrus procurator ipsius Ladislai filii Petri in persona eiusdem Ladislai quasdam priyilegiales literas pre-