Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

scriptas Bobis presentarant, in quibus videramus contineri . . quod ipsum capitulum Wachiense premissis literis nostris iudiciariam nostram deliberacionem exprimentibus . . receptis uuacum Michaele filio Johannis de Koch homiue regio in eisdem literis nostris contento, eorum hominem virum idoneum dominum Benedictum sacerdotem chori ipsorum transmisissent pro testimonio . . qui demum ad ipsum capitulum reversi . . retulissent, quod ipsi in predictis octavis festi Pentecost.es nunc proxime preteritis ad facienda premissa per nos in literis nostris pro termino assignatis ad faciem dictarum particularum terre, silve, nemorum ac piscinarum a parte possessionis Pauli filii Stephani Olnad vocate existencium accessissent, et ibi magistro Dok literato in persona dicti domini episcopi aucto­ritate procuratoria, dicto vero Stephano personaliter compa­rentibus, vicinisque et commetaneis earumdem legitimé con­vocatis et presentibus, dictas particulas terre iino quasi insulas cum silvis. nemoribus et piscinis duabus ex circumquaque earumdem insularum existentibus, omnia secuudum continen­ciam priorum literarum nostrarum per dictum procuratorem dicti domini episcopi ibi exhibitarum peragendo, reambulassent, et dum reambulatas et ab aliis vicinariis possessionibus sepa­ratas ad dictam possessionem ipsius domini episcopi Agriensis Hydwegh vocatam applicando nomine sui iuris statuere voluis­sent, predictus Steplianus filius Pauli ipsos non a reambu­lacione sed a dicta statucione personaliter prohibuisset, nemine alio contradictore iuibi apparente; quasquidem particulas pos­sessionarias cum omnibus suis utilitatibus unacum predictis vicinis et commetaneis ac aliis probis viris inibi convocatis, pro tredecim marcis estimassent. Quarum literarum perlectis con­tinenciis, licet pretacta causa parcium alio iudicio iuxta regni antiquam consvetudinem per nos terminari debuerit, volentibus tamen parcium procuratoribus prenotatis, et eorum peticionibus instantissimis, ne in premisse litis diutino processu plures ex­pensarum consumciones facere, laboresque fatigabiles ulterius partes supportare contingeret, unacum regni baronibus et nobilibus nobiscum in iudicio consedentibus commiseramus iudicantes, ut predictus Stephanus filius Pauli de Olnad trede­cimo se nobilibus sibi similibus se incluso in octavis sancti

Next

/
Oldalképek
Tartalom