Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. V. (1347–1352) (Budapest, 1887.)

inter possessiones Jeneutelek ipsius voyvode et Bachanad ipsius magistri Stephani fieri possit, ita, ereccionem ipsarum metarum . . ordinarunt coram nobis, quod partes adducent communiter quatuor probos viros, videlicet Nicolaum filium Michaelis de Woya, Paulum filium Petri filii Iwanch, Matthyus de Baas et Fogach de Fogach, ita, quod si unus ex ipsis adesse non posset, tunc loco ipsius erit Jacobus filius Deseu deRede, si vero plures ex ipsis deficerent, extunc eruut illi quos partes vei eorum homines adducere poterunt, tamen preter istum Ni­colaum filium Michaelis alii famuli ipsius voyvode interesse non possint; qui quidem quatuor probi viri iurando prius super eo, ut deum habendo pre oculis iusticiam inter ipsas partes observent . . vadant et videant illas veras et rectas metas erectas ex antiquo, per quas dicte possessiones Bachanad et Jeneutelek ab invicem separantur; quibus visis et recta limita­cione earum rescitis, coram lctore de Mvse et Johanne rufo de Erdeutelek ac Stephano de Kulpi hominibus nostris regiis et testimonio capituli ecclesie Budensis, quod partes commu­niter adducent, circa veteres novas erigant metas et ereccione metarum ipsas possessiones ab invicem distingvant et separent, ut deinceps altercacio fieri non possit inter ipsas; hoc tamen expresso, ut si talis terra in qua fruges et segetes circa metas seminate existunt unius partis, in ius alterius partis devolve­retur, tunc fruges et segetes eis quorum sunt restituantur, cum non fuerit notum hactenus cui ipsa terra devolvatur; assumserunt autem partes istam ordinacionem sub vinculo quinquaginta marcarum observare. . . Dátum Bude, in crastino festi Nativitatis sancti Johannis Baptiste, anno domini M m0 CCC m o XL m o septimo. Papíron, hátlapján pecsét nyomaival. Eredetije az orsz. lt. kincst. oszt. N. R. A. 5. 4. dipl. oszt. 3918. Közli : Kovács N.

Next

/
Oldalképek
Tartalom