Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
ad .. supplicacionem eiusdem domini Philippi palatini a nostra maiestate ipsi Beke date . . magnam partém possessionis tunc castri nostri regii ad ipsam possessionem Bayur reambulando applicasset . . metas eciam non in locis antiquarum metarum possessionis Bayur, sed ibi ubi voluisset inter metas possessionum dicti castri Zakalya, que sibi date non fuissent, ipso Pbilippo palatino inscio erexisset, cum de iure in ereccione metarum contradictor esse debuisset; et quandam possessionem Clengbeerg vocatam, • quam dictus Beke ipsum Wyllermum palatinum asserit abstulisse, nec tempore Philippi palatini nec tempore detencionis aut remissionis dicti castri, nec tempore Wyllermi palatini . . possedisset, quia in nullo competeret eidem, et quod proximis his diebus lite pendente inter ipsos, accepto homine nostro et alicuius loci testimonio, metas novas tam a parte possessionis sue Bayur, quam a parte possessionum eiusdem palatini ad castrum suum Zakalya pertinencium contra prohibicionem per homines in sui persona factam reambulando erexisset; insuper memoratam pessessionem Clenbeerg feria tercia proxima ante festum beati Luce evangeliste iam preteritum destruxisset desolando, res aufferendo et homines captivando in eadem. Super quo . . mandamus, quatenus . . vestrum mittatis hominem pro testimonio . . quo presente Stephanus filius Laad vei Laurencius filius Nicolai de Kemey altero absente homo noster ab omnibus nobilibus et ignobilibus hominibus . . diligenti inquisicione prehabita sciat de premissis veritatem; post hec prout exinde vobis veritas constiterit, nobis . . rescribatis. Dátum in "Wyssegrad, feria tercia proxima post diem Strennarum, anno domini M° CCC m o quadragesimo primo. Az egri káptalannak 1341. jan. 15-én kelt jelentésében átírva, mely szerint a vizsgálat után a panasz valónak találtatott. A káptalan jelentésének eredetije megvan az orsz. lt. kincst. oszt. N". K. A. 195. 5. dipl. lt. 3347. Közli : Kovács N.