Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
Ince, et ipsa predicto patre suo defuncto ad suos proximos remansisset, et inter ceteros suos proximos predictus Stephanus filius Ibur ipsam Benedicto cognato ipsius magistri Gekemini apotecarii domini regis cum quadam sua possessione Wylak vocata nomine quarte puellaris et dotis ac rerum parafernalium domine matris sue sibi devoluta matrimonialitercopulasset,et idem Benedictus postmodum dei timore postposito nequiciose, aliam habens uxorem subaratam ipsam recipere recusans traducere renuisset, a quo ipsa propter premissa rite et legitime separata exstitisset, nunc autem prememoratam possessionem eiusdem domine Vyllak vocatam idem magister Gekmenus apud se haberet et teneret occupatam, cuius occupaeionis . . racionem ab eodem magistro Gekmeno postularat assignari, dicens quod si eandem efficaci racione haberet . . extunc vellet eandem sibi efficacius roborare, alioquin eandem rehabere intenderet ab eodem . . quo audito idem magister Gekmenus personaliter exurgendo, eandem possessionem apuci se esse et fuisse et super ipsa efficacia se habere instrumenta allegarat, ad quorum exhibicionem . . octavas festi Epiphaniarum domini tunc „ . venturas a nobis postularat assignari; ipsaque instrumentális exhibicio . . ad quindenas regalis exercitus ad quindenas Epiphaniarum domini proclamate (így) semper sub feclere concordie.. prorogativo mododevenisset. Quarum quidem literarum nostrarum tenoribus visis . . a nostri palatinatus auctoritate habentes concordandi licenciám, super ipsa possessione Wylak vocata .. eo modo concordassent . . coram nobis, quod idem magister Gekminus pretextu prelibate possessionis Wylak vocate in comitatu Hontensi existentis, eidem domine Clare in duobus terminis infrascriptis septuaginta marcas compoti Budensis cum latis viennensibus aut cum florenis, videlicet viginti marcas in octavis festi bfeati Georgii martiris, residuas autem quinquaginta marcas in octavis festi beati Martini confessoris . . solvere coram nobis libere et sine solucione decime et none partis nobis de eisdem provenire debentis teneretur, tali vinculo obligaminis interposito, quod si idem magister Gekmenus ipsas viginti marcas.. solvere non ciiraret.. pena dupli incurreret . . et si prima solucione facta idem magister Gekmenus . . secundo solucionis termino ipsas quinquaginta marcas . . solvere