Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
munimentis, tam super premissis possessionibus terris et iuribus in ius et proprietatem dicti magistri Petri modo divisionario predicto deventis, quam aliis quovis modo ipsos communiter contingentibus, remanentibus erga ipsum magistrum Petrum; e converso autem ipse magister Nicolaus literas et instrumenta quas et que super terris et possessionibus Ledegeres et Hagmas vocatis ad porcionem magistri Petri predicti modo supradicto deventis se babere dixisset, eidem magistro Petro vei eius filio reddere promisisset et assumsisset; huiusmocli fraternali more modo et coadunacione se munientes, quod omnes prenominatas possessiones et iura sibi et circa se ac suos posteros mutuo invicem communibus laboribus et expensis tam in iudicio quam extra iudicium, specialiter ipsas impignoraticias possessiones et iura conservare tenerentur et defensare; et si qua possessio vei porcio cuicunque eorum modo premisso et signanter titulo impignoracionis deventa iuris ordine mediante ab eodem alienaretur, talis alienacio seu damnum pro communi damno et alienacione conservaretur, ita quod pars damnum non paciens damnum seu talem alienacionem nominatim in premissis impignoraticiis possessionibus pacienti, iuxta arbitrium proborum bominum sub testimonio bominis nostri se iustificare et tantumdem de suis iuribus refundere et remittere tenerentur; et quecunque seu qualiacunque iura et possessiones a modo deinceps quovis titulo eorum quicunque sive acquisiticio sive emticio vei impignoraticio acquirere posset, dummodo de expensis et sumtibus propter boc factis parti illám expensam facienti per partém alteram satisfieret, in filios filiorum semper equaliter dividere tenerentur; tali moderaminis vinculo mediante, quod si quis eorum in filios filiorum super bis et in bis premissis vei premissorum singulis aliquo unquam tempore non persisteret, et super hoc nobis per partém alteram querimonia porrigeretur, per hominemque regium sub nostro testimonio iclem talis vocatus non compareret, vei comparendo arbitrium proborum hominum per partes adducendorum et nostrum acceptare recusaret, in decem marcis ante litis ingressum absque porcione iudiciaria deponendis contra partém hanc convencionis seu concordie formám observautem convinceretür eo facto; prout hec omnia et singula 41*