Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

Varaalja proponere voluisset accionem coram nobis, idem Leukus personaliter exsurgendo dixit, quod terram . .. quam idem Johannes suam esse diceret, regni consvetudine requi­rente veniendo recapiat ab eodem; quocirca yestram petimus amiciciam reverenter per presentes, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fide dignum, quo presente Nicolaus filius Jacobi de Bathur yel Ladislaus filius eiusdem aut Farca­sius filius Nicolai de Zeek seu Johannes fráter eiusdem aliis absentibus homo dicti domini nostri palatini in octava festi Omnium Sanctorum nunc ventura ad faciem eiusdem particule terre litigiose accedendo, eandem per illa signa metarum que idem Joannes sua esse dixerit. . ab eodem Leukus recapti­vando statuat eidem Johanni si non fuerit per aliquos alios contradictum, contradictores autem si qui alii apparuerint, ad domini nostri palatini citet presenciam ad terminum compe­tentem .. Dátum in Vyssul, in termino supradicto, anno domini M° CCC m o quadragesimo. Nos igitur.. postulacionibus eiusdem magistri Iseph yiceiudicis yestri . . cum prefato Farcasio ho­mine vestro nostrum hominem . . Nicolaum sacerdotem de choro nostro transmisimus ad premissa exsequenda, qui quidem homo vester demum ad nos reversus nobis retulit eo modo, quod ipse unacum dicto testimonio nostro in prefatis octavis Omnium Sanctorum iam preteritis accessissent ad faciem par­ticule terre litigiose prenotate et eandem vicinorum et comme­taneorum ipsius universorum legitimis convocacionibus factis et eisdem presentibus, specialiterque presente dicto magistro Leukus filio Pows, per signa metarum infra declarandarum que dictus Johannes sua esse dixisset, reambulando, ab eodem Leukus recaptivassent, recaptivatamque cum in proprietatem annotato Johanni filio Chepani . . statuere voluissent, tandem idem magister Leukus ipsos ab huiuscemodi solucione (így) pro­hibuisset, nemine alio contradictore apparente; quem quidem magistrum Leukus ipsi non citavissent pro eo, quia eedem par­tes sicut dicitur in octavis dictarum octavarum coram vobis debent pretextu presentis negocii coinparere; et prefatus homo noster similiter personaliter coram nobis comparendo, premissa sic sicut idem homo vester nobis consequenter affirmavit; signa autem dictarum metarum per que ipsi iuxta concessio­ANJ0UK0RI OKMÁNYTÁR. IV. KÖTET. 4

Next

/
Oldalképek
Tartalom