Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
et tenent, supplere et assignare sub certis metis undique . . distingendo iidem bomo noster et vester, eidem magistro Andree et suis beredibus perpetuo debeant et teneantur, contradiccione autem sive probibicione ipsorum filiorum Opor et Bartholomei antedicti neque aliorum quorumcunque non curando in bac parte ; et post bee tocius facti seriem . . nobis.. reseribere velitis; volumus tamen ut partes predicte cum literis vestris relatoriis et nostris presentibus, vicesimo secundo die predicti festi Omnium Sanctorum iterato coram nobis comparere teneantur; dicimus eciam quod si partes voluerint, liberam babeant in premissis se reformandi facultatem, prout ad bee se eedem partes permitti pecierunt ex nostra iudiciaria licencia et permissione. Dátum die et loco prenotatis, anno domini M°CCC° XXX 0 octavo. Tandem idem capitulum de Kw ad ipsum vicesimum secundum diem festi Omnium Sanctorum nobis reseripsit in bee verba . . Nicolao bano de Machow . . inter cetera comiti de Wolkow, capitulum ecclesie de Kw . . literis vestre magnificencie . . receptis, unacum Laurencio de Bodun pro parte magistri Andree filii Nicolai, et cum Yalentino filio Peturke pro parte Gregorii et Jacobi filiorum Opor ac Bartbolomei filii Stephani hominibus regiis . . Johannem custodem ecclesie nostre antedicte et Gallum presbiterum chori nostri, ad ea exequenda que in eisdem literis vestris vidimus contineri, pro testimoniis duximus destinandos; iidem deinde . . retulerunt, quod licet ipsi in octavis festi Omnium Sanctorum proxime preteritis ad faciem omnium possessionum Johannis filii Ompud ubilibet existencium, vicinorum et commetaneorum earumdem universorum legitima convocacione facta accedentes, terciam partém omnium talium possessionum eiusdem Johannis . . sicut in predictis literis vestris habetur, ab eisdem Gregorio et Jacobo filiis Opor et Bartholomeo filio Stephani iudiciarii ordinis processu mediante, contradiccione eorumdem et aliorum quorumlibet non obstante, iuxta sentenciariam diffinicionem vestram aufferendo, eidem magistro Andree . . in filios filiorum suorum . . perpetuo . . resignare debuissent; tandem ipse magister Andreas . . cum ipsis Gregorio et Jacobo . . et Bartholomeo . . pretextu linee affinitatis, qua ad invicem sunt annexi, mediantibus probis et nobilibus viris