Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

dinosceretur, iidem vestri et nostri homines taliter re sponde­runt et nobis eo similiter concorditer recitare curaverunt, quod si predicta via, per quam pretaxatus Arnoldus ipsos modo quo supra adduxisset circuire fecisset, olim sémita versus Penyn ducens iuxta continenciam ipsius domini Ladislai regis privilégium per nos et regni vestri iusticiarios fore determina­bitur, extunc eadem litigiosa particula terre inter metas dicta­rum possessionum Ztragar et silve Feketeerdeu procul dubio remaneret; si vero locus per ipsum dominum Johannem pri­oréin pro sémita demonstratus versus Penyn ducens affuerit et similiter per iusticiarios regni vestri determinabitur, extunc prenominata litigiosa terra inter metas possessionum eiusdem prioris et claustrum sui remaneret; scivissent eciam ipsi prius a quibusdam nobilibus et hospitibus vestris de Bela pro parte ipsius Arnoldi, quod dicta via per quam idem Arnoldus ipsos ut premissum est fecisset circuire, olim sémita versus Penvn ducens affuisset, contra quorum dicta tamen seu asserciones idem dominus Johannes prior excipiendo dixisset, quod dicti nobiles fratres et proximi eiusdem Arnoldi haberentur, etpost­modum ibidem ab eisdem plebano Budensi et fratribus Ri­colfo ac Michaele cruciferis scivissent pro parte eiusdem domini prioris inquirentes, quod non preallegata via per ipsum Arnoldum demonstrata, sed locus per eundem Johan­nem priorem quo supra ostensa olim sémita fuisset et nunc esse deberet ducens versus montem Penyn prenotatum; con­tra cuius quidem domini Nicolai plebani dicta idem x^rnoldus excipiendo dixisset, quod ipse nunc cum eodem plebano super metis possessionum suarum, ut premissum est, in lite habere­tur, et pro tanto idem plebanus in ódium sui adversus ipsum protestaretur. Dátum in dominica proxima ante festum sancti Nicolai confessoris, anno domini Millesimo CCC" 1 0 quadrage­simo quarto. Pecsét nyomaival; eredetijeazorsz.lt. kincst. oszt. Eccles. 142. dipl. lt. 3741. Közli: Kovács N.

Next

/
Oldalképek
Tartalom