Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
sue in lite haberetur cum Arnoldo prenotato, unde adbuc in predicta via versus plagam septemtrionalem euntes venissent ad quandam metam terream de novo erectam, ubi . . Jobannes et Ricolfus crucifer de Landek similiter personaliter comparendo dixisset. quod ipse et fratres sui non cum prenominato Arnoldo sed dicto Budensi plebano in ipso loco commetanei haberentur, et predictam novam metam terream cum annotato plebano nuperrime inter se erexissent; retulisset eciam dictus crucifer, quod prelibata via inter limites dicte possessionis ipsius plebani Berbarn transiret et ab antiquo transivisset, et abinde rursus in eadem via quendam excelsum montem quern idem Jobannes prior Jawurbegye vocari asseruisset ascendissent, et ibi ipsi per dictum priorem requisiti fuissent, si series eiusdem privilegii nominaret montem supradictum, cuius quidem montis tamen nomen nonbaberetur in privilegio prenotato, quia idem Arnoldus ipsum moutem non Jawurbeg sed dictam silvam Feket eerdeu ibi nominasset ex adverso. de quo monte versus ipsam plagam septemtrionalem descendentes et de dicta magna via ad unam semitam intrantes, in eadem sémita per magnam silvam euntes exivissent ad duas villás predictorum cruciferorum de Landek Kebbelho et Henus vocatas post se invicem positas, et easdem per médium transeuntes venissent ad metas cuiusdam possessionis vestre Matbeyfalva nuncupate, ubi tamen dictus crucifer per modum protestacionis ipsius notiíicasset. quod dicte due ville ad eosdem devenissent sub federe concambii et permutacionis, predictus vero Arnoldus ad bee non aliud respondit, nisi quod ipse metas suas circnmiret iuxta adiudicacionem iudicis ipsorum ordinarii, et licet ipsi per adduccionem dicti Arnoldi in ipsa sémita predictam possessionem vestram Matheefalva transire voluissent, tamen Jobannes literátus ut dicitur nótárius magistri Nicolai dicti Berzetbe castellani vestri de Palocha et de Danavich. ipsos tam a reambulacione quam a statucione quarumlibet possessionum ad eadem castra spectancium. imo et a transitu dicte possessionis vestre prohibuisset, ubi tamen raemoratus Arnoldus retulisset similiter per modum protestacionis, quod ipse optime sciret eadem castra et possessiones ad ipsa castra spectantes apud manus vestras existere, pretextu quorum