Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

talem simul cum vineis et aliis utilitatibus ad eandem perti­nentibus dixisset et demonstrasset; et dum a sepedicta domina estimacionem predictarum trium terrarum admitti et fieri postulassent, easdem eisdem sepefata domina estimare non permisisset, dicendo, quod ipsa dictam terram predialem a nobilibus teneret et esset terra nobilium, ideo estimare vei estimari facere non presummeret, propter racionem iam pre­notatam ; igitur propter controversiam et dissensionem parcium et quia eciam mete predialis possessionis in privilegio con­ventus Simigiensis non continebantur, easdem terras nec esti­mare nec statuere potuissent, sed vestre iudiciarie delibera­cionis (így) decernendum commisissent de eisdem ; retulerunt eciam iidem homines vestri et nostri, quod si quieta statucio et estimacio trium particularum fieri potuisset, sepefatus pro­curator magistri Pauli de dote et rebus parorphanalibus ac quartis puellaribus de eisdem terris in persona magistri Pauli in facie earumdem trium particularum tercio die in literis vestris assignato sepefate domine relicte Deseu et filiabus suis in promta pecunia promtus erat ad solvendum et satis­faciendum. Dátum in festő beati ducis Emerici filii sancti regis Stephani, anno domini M° CCC m o XL m o quarto. Zárlatán pecsét nyomaival; eredetije az orsz. lt. kincst. oszt. N. K. A. 571. 20. dipl. lt. 3733. Közli : Kovács N. 280. 1344. nov. Ő. A pozsonyi káptalan Szalai Buda özvegyének Ilona asszonynak második férje Chuna Pál javára tett végren­deletéről bizony ságlevelet ad. Capitulum ecclesie Posoniensis, significamus .. quod cum nos ad instantem peticionem nobilis domine . . Helene relicte magistri Buda vei Petri de Szala in lecto egritudinis decum­bentis pro audienda sua disposicione testamentaria.. Thomam socium et concanonicum nostrum.. in testimonium misissemus, idem . . reversus retulit nobis, quod memorata domina Helena. mente sospita langvida coram eo et aliis probis viris presen­ANJOUKORI OKMÁNYTÁR IV. KÖT. 30

Next

/
Oldalképek
Tartalom