Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
tátu de Zemlyn attraxissent; unde quia causa possessionaria per ipsos comitem et iudices nobilium predicti comitatus nequiret terminari, ideo idem dominus noster rex comiti et iudicibus nobilium firmissimis dedisset in mandatis, quatenus ipsam causam ad examen sui iudicii transmittere deberent, partibus coram sua regia presencia comparere terminum competentem assignando .. qui quidem .. dictam causam de presencia ipsorum ad regiam transmisissent presenciam, octavas festi Penthecostes . . pro termino comparendi assignando. Quibus perceptis Dominicus filius Nicolai pro predicto Johanne filio Yz similiter ad nostram accedens presenciam . . quoddam privilégium vestrum . . confirmatorium quarumdam literarum patencium .. Johannis archidiaconi Borsodiensis vicariique.. Agriensis episcopi in spiritualibus generális.. in anno domini M° CCC° (Quadragesimo primo confectum nobis demonstravit; in cuius quidem privilegii tenore inter cetera conspeximus expresse contineri, quod cum idem . . Johannes vicarius generális iuxta continenciam aliarum literarum suarum inoduin et formám sue iudiciarie deliberacionis declarancium . . Jobannem sacerdotem dictum Zelemeri capellanum suum ad videndum reambulacionem et estimacionem porcionis possessionarie quondam comitis Chepani in possessione Boscha vocata in comitatu de Zemlyn iuxta fiuviuni Bodrug existenti habite, que nunc per Thomam Micbaelem et Ladislaum filios Ladislai filii Tbome de genere Boxa ut dicitur possideretur, de qua Johannes filius Yz nobilis de Zenthgeurgh de genere Thekele quartam filialem quondam nobilis domine matris sue filie eiusdem Chepani Elizabeth vocate coram predicto domino episcopo et vicario suo ordine iudiciario requisivisset, communiter pro eisdem partibus pro testimonio destinasset, demum idem . . Johannes sacerdos cum prefato Johanne . . actore et Stepbano famulo et procuratore eorumdem filiorum Ladislai ad causam attractorum ad ipsum reversus retulisset eo modo, quod ipse unacum eisdem partibus in quindenis Penthecostes tunc preteritis accessissent ad faciem porcionis possessionarie prenotate, et eandem vicinorum et commetaneorum ipsius universorum legitimis convocacionibus factis et eisdem presentibus . . reambulassent, et cum ipsi eandem . . estimare voluissent, tandem