Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

a capite autem ipsius rivuli incipiens supra versus partém aquilonis, iuxta eiusdem rivuli fltixum et processum usque metas eiusdem ville, quantum meta ipsius possessionis ad illám partém tenet et coucludit, eo quod ab illa parte aquilonis et eciam a plaga occidentis possessiones archiepiscopi Colocensis sibi vicinantur et sunt commetanei sui, cum vineis et aliis utili­tatibus suis reambulassent, reambulatamque et sub certis metis distinctam una pars alteri obtemperando et aquiescendo in tres partes coequales divisissent; duas partes a plaga orien­tis sequestratas et limitatas ipsi Thonk et filiis Elie perpetuo possidendas reliquissent, tertia parte scilicet a parte occidentis existente, predictis filiis Gregorii bani similiter perpetuo iure possidenda remanente; boc interiecto, quod si cuiuscunque partis sive ipsius magistri Tbonk et filiorum Elie proprie vinee aut suorum iobagionum, in bac divisione inter eos facta ad par­tém et porcionem ipsorum filiorum Gregorii bani predictam cessissent et devenissent, et e converso si eorumdem filiorum Gregorii bani ad partes et porciones dictorum Tbonk et filio­rum Elie cessissent vei essent sequestrate, debitum vinarium quod (....) in ipsa terra ab antiquo est consvetum, una pars alteri exinde solvere debeat et teneatur, ut partes sponte ordi­nassent; mete autem ipsius terre coutenciose inter eos modo premisso divise, ut iisdem (....) ipsis probis bominibus supradictis nobis referentibus percepimus, hoc ordine distingun" tur: prima meta incipit supra caput ipsius rivuli, per modicum spácium ad partém orientis ascendendo sunt due mete terree quarum una a parte orientis distingit magistro Thonk et filiis Elie prenotatis, alia vero a parte occidentis distingit ipsis m filiis Gregorii bani memoratis, deinde in latus montis in terra arabili versus aquilonem ascendendo sunt iterum due mete terree, similiter ascendendo ad eandem plagam sunt due mete terree, et abinde similiter ad montem ascendendo in medio, supra viam, circa tortucar (így) est una meta terrea, abhinc per modicum spácium ascendendo ad partém aquilonis perveniet ad unam metam terream, et deinde perveniet alte ubi sunt due mete terree, quarum una a parte orientis distingit Thonk cum fratribus suis antedictis, alia vero a parte occidentis sepedictis filiis Gregorii bani separante, ibique terminantur. Dátum in

Next

/
Oldalképek
Tartalom