Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

particulam terre ubi iuramentum prestitissent esse litigiosam sed aliam dicentem seu affirmantem, et ut premissum est, dicti Ladislaus filius Micbaelis regius et Michael presbiter noster homines, ea racione, quia illa particula terre ut dicunt non erat litigiosa in qua fűit predictum iuramentum prestituni sed alia, ad audiendum ipsum iuramentum et videndum ipsam sta­tucionem accedere noluissent; demum quia series predictarum literarum comitis Pauli iudicis curie regie continebat, quod si iidem Simon et Ladislaus de Mocronch non iurayerint, ipsam particulam possessionariam litigiosam ad viginti aratra com­putatam et sexaginta marcis estimatam predicto Ladislao filio Rykolphi homines regii presentibus nostris testimoniis statu­erent ad possessionem Kumlou applicando, iidem Ladislaus et filius Michaelis regius et Michael presbiter noster homines, prout iidem nobis retulerunt, in facie ipsius particule terre litigiose inter Athan et Kumlou possessiones existentis ad viginti aratra computate et sexaginta marcis estimate signis pro metis assignate, predictos Simonem et Ladislaum de Moc­ronch premissa executi usque crepusculum noctis expectassent, sed iidem Simon et Ladislaus de Mocronch illuc nec venissent nec misissent, et ea racione ipsos Simonem et Ladislaum de Mocronch ipsum iuramentum ut debebant et ubi debebant non prestiterunt non prestitisse estimantes, ipsam particulam possessionarium litigiosam inter Athan et Kumlou possessiones existentem ad viginti aratra computatam sexaginta marcis estimatam, tamen Petro filio Fabiani regio et Petro presbi­tero nostro hominibus absentibus, qui illuc ad eos venire recusassent absentibus, magistro Ladislao filio Rikolphi idem Ladislaus filius Michaelis homo regius presente dicto testi­monio nostro, prout idem asseruit, statuisset ad possessionem Kumlou applicando; sed quia adversa pars prenotata in alia particula terre prescripta quamplures metas erexisset, ideo ipsi in illa particula terre litigiosa metas de novo absque scitu iudicis erigere noluissent. Dátum octavo die termini prenotati, anno domini M° CCC° quadragesimo quarto. Papíron, zárlatán pecsét töredékeivel ; eredetije az orsz. lt< kincst. oszt. N. E. A. 786. 32. dipl. lt. 3676. Közli : Kovács N. Utóbb ugyanazon évben Pál országbíró a budai káptalant újabb határjárásra

Next

/
Oldalképek
Tartalom