Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

207. 1343. Visegrád, máj. 25. I. Lajos király Lindvai Miklós tót­országi bánt utasítja, hogy Jakab zágrábi püspöknek a püspök­ség javaiba való beiktatásánál járjon közben. Lodovicus . . rex . . Nicolao bano tocius Sclavonie . . noveritis quod litere sanctissimi patris domini nostri pape bul­late nobis sünt apportate, in quibus expressius continetur, quod dominus noster papa dominum Ladislaum quondam episcopum Zagrabicnsem transtulit in arcbiepiscopatum Colo­censem, dominum vero Jacobum quondam episcopum Cliana­diensem prefecit in episcopum Zagrabicnsem, petens nos ut ipsum dominum Jacobum episcopum benigni favoris auxilio prosequi déberemus, et idem dominus Jacobus episcopus nostro fultus auxilio, ipsam ecclesiam et pertinencias eius in suis iuribus posset conservare et eciam adaugere; nos igitur peti­cionibus ipsius domini nostri pape obtemperantes ut tenemur, commisimus magistro Stepbano speciali notario nostro, quod castra possessiones proventus inra et omnes pertinencias ipsius ecclesie Zagrabiensis, que dominus Ladislaus quondam episcopus ecclesie eiusdem tenuit et possedit, nunc in manus ipsius domini J acobi moderni episcopi statuere debeat et assi­gnare, et quia ipse magister Stephanus personaliter ire non potujt, transmisit de nostra voluntate vice pcrsone sue Bene­dictum subnotarium et Thomam famulum suos; précipimus itaque fidelitati vestre, quatenus coram dictis Benedicto sub­notario et Thoma bominibus nostris vei altero eorum, castra possessiones proventus inra et omnes pertinencias ipsius epi­scopatus que dictus dominus Ladislaus quondam episcopus tenuit, in manus dicti domini Jacobi moderni episcopi Zagra­biensis et vice ipsius iu manus vicarii et procuratoris sui sta­tuere et assignari faciatis pleno iure, predictosque ecclesiam et episcopatum benigno favore prosequi et recommondatas babere velitis ; cetera dicet idem bomo noster cuius verbis credulam iidem debeatis adhibere in hac parte. Dátum in Wissegrad, in dominica proxima post festum Ascensionis domini, anno eius­dem M° CCC 0 XL m o tercio. Zárlatán pecsét nyomaival; eredetije báró Tallián János ltárában, Szabáson, Somogy megyében.

Next

/
Oldalképek
Tartalom