Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

lisset; contra quas comes Benedictus et Nicolaus filius Ste­phani servientes ipsius magistri Donch . . pro eodem domino eorum tenorem literarum privilegialium domini nostri Karoli quondam regis . . in privilegiali transsumto capituli Strigo­niensis presentarunt continentes, quod ipse . . Karolus rex in concambium castri Árva et tocius districtus Árva, eidem magistro Donch primo castra Ohaakturnia et Sturgou vocata simulcum villis et districtu eorumdem castrorum perpetuo contulisset; et dum ipsa castra diucius magister Donch ali­quibus temporibus cum eorum tenutis pacifice possedisset, postremo vero consideracione ductus, ut regie curie propin­quius posset adherere et regiam clemenciam fidelius obsequi valeret, dicta castra eidem domino regi perpetuo restituisset, in quorum concambium ipse dominus rex castrum Kamarmn cum villis possessionibus tributis et aliis quibuslibet ad ipsum castrum pertinentibus, ipsi magistro Donch et eius heredibus.. perpetuo contulisset possidendum, salvo iure alieno; qui qui­dem Nicolaus abbas de Beel visis tenoribus instrumentorum prelibati magistri Donch et auditis, iusticiam sibi impertiri postulavit tramite iuris observato, allegans et asserens ex ipsa regali donacione predictas duas partes tributi fori et portus de Kamarun in nullo ipsi magistro Donch pertinere, cum ipsius domini Karoli regalis benignitas non aliena iura sed sua propria regalia contulerit in ipso concambio magistro Donch prenotato, aliena iura salva penitus relinquendo; verum quia prememoratus . . Karolus rex prefatum castrum de Kamarun cum villis possessionibus tenutis tributis et aliis ad dictum castrum rite et iuste pertinere debentibus, ipsi magistro Donch perpetuo contulisse salvo iure alieno repe­riebatur, ex ipsaque regali collacione prefate due partes tri­buti et fori et portus in nullo ipsi magistro Donch pertinere dignoscebantur, eo quod sepedictus abbas ipsum tributum fori et portus adhuc ex donacione sanctissimi Stephani regis pre­fato monasterio evidenter pertinere comprobarat, nos unacum baronibus regnique nobilibus nobiscum iudiciario tribunali adherentibus, agnoscentes ipsum tributum ad iamdictum monasterium de Beel ex premissorum privilegiorum . . Bele regis mássima investigacione debere pertinere, predictas duas

Next

/
Oldalképek
Tartalom