Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

magistro Dominico, et alia piatea iamdicte ville a plaga occi­dentali existens similiter usque ad duas metas terreas in utro­que fine ipsius linee erectas prelibato Nicolao et parcium bere­dibus remansissent possidende; patronatum autem capelle in bonore beate virginis in eadem constructe et alias utilitates quaslibet, utpote fluvios, terras arabiles, prata et piscaturas ad communem usum reliquissent pro se et suis iobagionibus partes supradicte. Item dicte possessionis ipsorum Bodun in eodem comitatu Zaboucb existentis, quam idem magister Dominicus divisisset, prefatus Nicolaus porcionem pro se ex eadem elegis­set, divisio talis esset: quod una integra linea seu piatea eius­dem a plaga septemtrionali et a parte fluvii Tycie adiacens simulcum recta dimidietate unius loci sessionalis quondam ipsius comitis Job a parte dicte possessionis Bodun cum pome­riis et aliis utilitatibus dimidietatis dicti loci sessionalis sepedicto Nicolao filio Job, et alia linea iamdicte ville Bodun a plaga meridionali existens simulcum residua dimidietate ipsius loci sessionalis et dimidietate pomerii in ius et pro­prietatem eiusdem magistri Dominici et parcium beredum ces­sissent possidende, ita tamen, quod per distincciones dicta­rum duarum linearum annotate possessionis Budun ipse partes in medio platee tres metas terreas post invicem po­suissent, alias autem utilitates eiusdem universas simulcum patronatu ecclesie beati Micbaelis archangeli in eadem fundate, dicte partes similiter ad communem usum reliquis­sent. Dicta autem possessio ipsorum Berkez similiter per eundem magistrum Dominicum quoad loca sua sessionalia taliter divisa exstitisset: quod una linea ipsius a plaga occiden­tali adiacens in ius et proprietatem predicti Nicolai, alia autem linea eiusdem a plaga orientali, in ius annotati magistri Domi­nici devolute exstitissent, ad quarum quidem linearum tamen distinccionem unam stratam publicam Warusuth vocatam per eandem possessionem ducentem reliquissent, sed patronatum ecclesie lapidee in bonore sancti Nicolai confessoris in eadem fundate, simulcum aliis . . utilitatibus et pertinenciis eedem partes ad communem usum mancipassent, nemine contradictore apparente. Deinde accessissent ad faciem dicte possessionis ipsorum Harabur in eodem comitatu Beregb ut dicitur adia-

Next

/
Oldalképek
Tartalom