Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
197. 1343. máj. 3. A nagyváradi káptalan előtt, Nyilas András neje és fia, a váradi határban egy szőllőt, László szeghalmi főesperes Ferencz nevű kenyérsütő jobbágyának eladnak. Capitulum ecclesie Yaradiensis . . ad universorum noticiam .. volumus pervenire, quod domina relicta Stephani scilicet solliperi (így) de villa sancti Stephani de promontorio Waradiensi unacum Barlaba filio suo genito ab Andrea sagittario secundo marito suo ab una, Ferench vero fornarius seu pistor iobagio magistri Ladislai archidiaconi de Zugholm concanonici nostri parte ab altéra coram nobis personaliter constituti, eadem domina relicta Andree solliperi cum Barlaba filio suo, vineam ipsorum in districtu Waradiensi in vicinitate vinearum Johannis literati de Yenecys et Blasii filii Pauli existentem, cum universis fructibus et quibuslibet aliis utilitatibus . . presentibus eisdem vicinis suis, et iure vicinali cqnsencientibus et pertinentibus, predicto Ferench fornario et suis heredibus . . perpetuo . . possidendam . . vendidisse . . sunt confessi coram nobis, pro decem marcis ra,cionis Budensis, plene solutis et receptis ab ipso, nullo dominio proprietario eis et eorum successoribus reservato in eadem, sed plénum ius ipsius vinee in prcdictum Ferench et suos posteros transferentes tamquam veros dominos et legitimos possessores; assummentes . . se eadem domina relicta Stephani unacum Barlaba filio suo . . racione prefate vinee . . eundem Ferench fornarium cum suis posteris ab omnibus molestare . . volentibus per omnia expodire . . Dátum in festő Invencionis sancte crucis, anno domini M° CCC° XL m o tercio; domino cardinali Bertrando preposito Ladislao lectore, Philippo cantore, Gregorio custodc . . existentibus. A pecsét veres selyem-sodraton függ j eredetije az orsz. lt. kincst. oszt. Mon. Poson. 61. 10. dipl. lt. 3575. Közli: Kovács N.