Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

182. 1343. jan. 25. Az esztergomi káptalan előtt Györedi Karácson fiai, Demeter kanonok és János, a diós-győri paulinus kolostornak a Szinva folyón egy fél malom részt és ezenkivül még két szőllőt adományoznak. Capitulum ecclesie Strigonieusis . . ad universorum noti­ciam . . volumus pervenire, quod . . Demetrius socius et con­canonicus noster et Johannes fráter eiusdem uterinus filii Karachuny quondam de Gewrud ad nostram personaliter acce­dentes presenciam, coram nobis confessi sunt in hunc modum, quod quia ipsi plus celestia quam terrena, animam quam corpus diligere intenderent, ob hoc sanctam matrem ecclesiam intercessorem et propiciatorem eorum eligere decrevissent, et ut in celis tesaurizare valerent, salubri devocione et votiva consideracione inducti, medietatem seu locum medietatis cuius­dam moleudini ipsorum in fluvio Scynua in possessione Stephani filii Erne quondam palatini Gewr vocata habitam, qua qui­dem medietas loci molendini existeret a parte occidentis in fine predicte ville Gewr, quem quidem locum imdique circumdaret ipse fluvius Scynua, item duas vineas ipsorum in valle Pescheer in vicinitate vinearum Futor et Desew a parte orientis, a meridiei vero parte Beke villici, a parte autem occidentis ter­rarum arabilium ville de Gewr existentes, pro salute et reme­dio tam suarum quam parentum ipsorum animarum, dederunt et donaverunt libere et absolute ecclesie titulo corporis et sangvinis domini nostri Jesu Christi pro loco eremitario dedi­cate in perpetuam elemosinam iure perpetuo possidendas . . In cuius donacionis testimonium presentes eidem monasterio a nobis dari postularunt, quas nos dari fecimus iusticia mediante nostri pendentis sigilli munimine roboratas et alphabeto inter­cisas. Dátum per manus discreti viri magistri Tliome lectoris ecclesie nostre, in festő conversionis beati Pauli apostoli, anno domini Millesimo trecentesimo quadragesimo tercio. A függő pecsét elveszett, felső szélén chyrographum van; eredetije az orsz. lt. kincst. oszt. Paul. de Diósgyőr. I. 2. dipl. lt. 3667. Közli: Kovács N.

Next

/
Oldalképek
Tartalom