Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

literalia super possessionibus conimunibus, quarum medietates ipsius magistri Sebus et alie medietates memorati magistri Petri existerent, emanata superremanerent, ambo ipsorum copíam talium privilegiorum in transseripto penes se debeant retinere et conservare, ipsa autem privilegia in speeie in ali­quo loco tuto, ubi eommuni consensu parique voluntate elege­rint et voluerint, committere debeant ad conservandum, de quo loco nullus ex ipsis per se, sed simul ac pariter, duni ipsis necesse fuerit, ad tuicionem et conservacionem sui iuris excipere possint et recipere; de privilegiis autem super pos­sessionibus ipsorum alienatis confectis quas baberent, volue­runt esse illud idem; si qui vero ex ipsis racione possessiona­riarum porcionum suarum, vei alicuius particule possessiona­rie in divisione premissa cedencium, per quempiam . . quo­modocunque impeteretur, extunc mutuo se se invicem . . cum expensis . . adiuvare . . tenerentur, babita unanimi voluntate tractatu et consensu, dummodo possessiones alicuius partis suis demeritis requirentibus non aggraventur; ceterum volue­runt, ut quandam terram contenciosam inter Buzyn et Scent­gurgh babitam, iidem magistri Sebus et Petrus vei quilibet ipsorum in solidum acquirere vei precio possent comparare, similiter teneantur dividere ad duas partes equales, cuius di­midietas prefato magistro Sebus, alia vero dimidietas ipsi magistro Petro pleno iure debeant provenire. His itaque peractis, cum iidem prelati et barones regni convocatis ipsis magistris Sebus et Petro requismssent ab eisdem, utrum di­ctam ordinacionem divisionis possessionarie modo premisso factam velint acceptare vei ne, consona voce parique consensu ratarn et firmám se babere ac perpetuo duraturam inviolabili­terque observaturam inter se fore deinceps affirmarunt. Demum predictam divisionem ])0ssessi0nariam inter eos fien­dam ipsi magistri Sebus et Petrus ad octavas festi beati Egi­dii confessoris proxime nunc venturas prorogarunt isto modo, quod ipsis octavis advenientibus, ipsi propriis suis in personis castra sua, possessiones, villás et oppida ac terras et universa iura sua, modo superius limpidius expresso ad faciem earum­dem accedendo, presentibus Dionisio magnó, Tborna filio

Next

/
Oldalképek
Tartalom