Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
nencium, quibus a predicta possessione Loncbuk et ab aliis possessionibus dicti . . episcopi Quinqueecclesiensis separari dinoscuntur reambulent, et ubicunque metas bono et vero modo apparentes invenire poterunt, ibi iuxta veteres novas metas erigant, ubicunque autem metas bono et vero modo apparentes invenire non possent, et ibi idem prior tercio se fratribus sui ordinis de eodem claustro beate virginis de Insula Leporum astando, in eo ut predicte possessiones dictarum dominarum Jeneu et Naney vocate usque ipsa loca sint et ibi a possessionibus dicti . . episcopi separari debeant et distingi, ad sui ordinis statum in suis vestibus sacramentum prestare presumserit et prestiterit, ibi novas metas erigant, et habita ereccione ipsarum metarum, easdem possessiones Jeneu etNaney vocatas, sub bis metis quibus ut premittitur reambulate et novis metis tam secimdum vigorem et cursum metarum dicti privilegii domini Ladislai regis, quam secundum iuramentum ipsius prioris et duorum fratrum suorum deponendum renovate exstiterint, cum omnibus suis utilitatibus tam in terris quam in aquis babitis, idem bomo domini regis presente testimonio dicti capituli Strigoniensis statuat ipsis . . sanctimonialibus, non obstante contradiccione predicti . . episcopi et aliorum quorumlibet, eo quod in tam prolixa ventil acione dicte cause excepto ipso . . episcopo nullus altér apparuit contradictor, statuat perpetuo possidendas; si qui autem alii aliquod ius se babere sperarent in eisdem, facta premissa reambulacione metarum ereccione et statucione earumdem, exequantur si volunt iure observato. Et post bee seriem premissorum cum cursibus metarum memoratum capitulum Strigoniense ad octavas festi beati Georgii martiris nunc venturas . . reseribat regie maiestati, et in eisdem octavis beati Georgii martiris memoratus episcopus predicta iudicia quadraginta quatuor marcarum cum pena dupli solvere teneatur coram. nobis contra sanctimoniales prenotatas. Dátum in Wyssegrad, sedecimo die diei Strennarum prenotati, anno domini M° CCC mo quadragesimo secundo. Hátlapján pecsét töredékeivel; eredetije az orsz. lt. kincst. oszt. Monial. Poson. 54. 9. dipl. lt. 3457. Közli: Kovács N".