Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

bus remanentibus prefato Petro filio Stephani filii Martini et suis heredibus. . et idem magister Paulus de Wgal procurator ipsius dicti regis . . tradidit coram nobis perpetuo . . possi­dendas . . ita videlicet, quod si prefati udvornici regales et populi condicionarii reginales ibidem amodo ( ) resi­dere voluerint, tunc cum iisdem serviciis et ( ) Petro filio Stephani ( ) regie (..*.) maiestati ( ) non aliter (....) regiam vei reginalem possessionem salvis rebus et personis se transferendi et ( ) eorum in eisdem possessionariis porcionibus habitas, sub eodem debito et censu quo hactenus easdem possedissent, utendi et tenendi liberam habeant facultatem; et quia premisse possessiones prefati Petri filii Stephani utiliores et meliores possessionariis por­cionibus ipsius domini regis ut premittitur permutatis esse dinoscerentur, ob hoc idem dominus noster rex addidisset eidem Petro filio Stephani centum marcas computi Budensis, quas idem magister Paulus de Wgal procurator ipsius domini regis eidem Petro filio Stephani plene persolvit coram nobis ; adhuc iidem Petrus filius Stephani et magister Paulus de Wgal procurator domini regis concordi voce dixerunt, quod quia condicionarii regales et reginales habitatores dicta­rum possessionariarum porcionum ut premittitur ipsi Petro traditarum existant, ob hoc quandocunque idem dominus noster rex vei prefatus Petrus filius Stephani aut eorum here­des aliquam aliam possessionem hominis sine herede decedeu­tis vei infidelis regii aut quovis alio regie collacioni de iure pertínentem, que similis et equivalens vei paulo plus ipsis possessionariis porcionibus melior esse dinosceretur, invenire possent, tunc eam ipse dominus noster rex vei sui heredes eidem Petro filio Stephani vei suis heredibus cum omnibus suis utilitatibus dare et tradere, idemque Petrus filius Stephani vei sui heredes recepta ipsa alia permutacione, p remis sas pos­sessionarias porciones omnes in dicta possessione Thelukba­rach habitas, et sibi ut premittitur in concambium datas, eidem domino regi et suis heredibus resignare tenerentur pleno iure, nihil penitus de eisdem possessionariis porcionibus per ipsum dominum regem ut premisimus mutatis, sibi et suis heredibus reservando; hoc adiecto, quod idem dominus noster rex in

Next

/
Oldalképek
Tartalom