Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)
sessionis Nyúl, ipsos quos idem . . abbas suos asseruerit condicionarios, vocet ad pristinum statum eorumdem, qiii autem ex ipsis nobiles ecclesie se allegaverint, cum suis instrumentis citet ad nostram presenciam contra ipsum .. abbatem ad terminum competentem ; post bee seriem facti.. nobis reseribatis. Dátum quarto die congregacionis supradicte, loco memorato, anno domini Millesimo trecentesimo quadragesimo primo. Nos igitur . . ad exequendam premissam commissionem vestram, unacum prenominato Jobanne filio Nicolai de Thamassy bomine vestre magnifieencie . . Conradum prepositum nostri monasterii pro testimonio duximus fidedignum. qui demum ad nos reversi nobis . . retulerunt, quod ipsi in festő beati Briccii episcopi et confessoris proxime nunc transacto ad villám Nyul vocatam accessissent, ubi Thomam filium Endere, Jacobum, Theodorum et Micbaelem, ac Tbomam filium eiusdem Michaelis in eadem villa residentes quorum progenitores et per consequens eosdem preseriptus . . Nicolaus abbas personaliter ibi astans vinitores dicti monasterii sui fuisse semper et esse eisdem non negantibus imo publice confitentibus affirmasset, super eo ut ad pristinum statum revertentes secundum et debitam ipsorum consvetudinem more aliorum consimilium vinitorum dicto domino eorum abbati et suo monasterio obedire, et munera ac vinum annuatim solvere et amministrare deberent, necnon Johannem filium Ompud et Petbus filium Jobannis qui se ab eorum progenitoribus iobagiones exercituales eiusdem monasterii fore et ad munera et liberas decimas ipsi monasterio persolvendas teneri confessi fuissent, ad boc ut et ipsi servicia sua et munera ac decimas sicuti ceteri consimiles dicti monasterii iobagiones eidem monasterio suisque . . rectoribus amodo fideliter exbibere impendere et persolvere procurarent, alioquin in termino ipsis prefigendo cum instrumentis eorum coram vestra magnificencia racionem rebellionis eorum in premissis reddituri comparere tenerentur, ammonitos babuissent; quiquidem omnes tam scilicet vinitores quam iobagiones prenotati voce publica et conformi se extunc et deinceps dicto monasterio de Beel et suis abbatibus presenti et futuris tamquam propriis et naturalibus dominis eorum, absque omni strepitu et figura iudicii obedire, et vinum decimas