Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

erigi debendarum per bűne modum ostendisset: quod princi­pales mete et vere essent et esse deberent ille tres mete, que exnunc stant et sunt circa quandam arborem salicis in litore yel extremitate cuiusdam laci (így), que separant possessiones Gezth Moyteb et Nyék; deinde predictus Jacobus ostendisset super unam pirum stantem circa nemus, quam pirum idem bomo dicti capituli Posoniensis esse dixisset seccionibus in modum crucis signavisse, sub qua deberent locari due mete Gezth et Moyteb separantes, illinc ostendisset dictus Jacobus super aquam Dudwag, ubi ex opposito fovee in qua glacies estivo tempore conservande reconduntur, deberent esse iterum due mete separantes ut iamdicte, sed illinc per médium eius­dem aque procedi deberet ulterius et transire, ipsa aqua secundum seriem priorum literarum dicti capituli Posoniensis ad metas priori tempore concorditer inter partes positas, super quarum prius positarum cursu metarum iam nominate priores eiusdem capituli Posoniensis litere inter partes essent confecte; cuius quidem hominis dicti capituli Posoniensis huiusmodi relacioni veridice prefate partes, scilicet Nicolaus filius Mathie et Petrus filius Kenez personaliter astantes, in nullo penitus contradicendo sed per omnia confirmando et pro rato ac grato assummendo consensum prebuissent . . quarum literarum co­mitis capelle regie et dicti capituli Posoniensis visis et perle­ctis continenciis, cum ipsum Petrum filium Kenez suo persona­liter et dicti Philippi fratris sui nomine vigore literarum pro­curatoriarum astantem ac pretactum Nicolaum filium Mathie de eo utrum premissam ordinacionem composicionem et pos­sessionariam sequestracionem seu metarum ereccionem inter se observare velint vei ne, trina vice habuissemus requisitos^ idem Petrus filius Kenez se et ipsum Philippum fratrem suum ac pretactus Nicolaus filius Mathie similiter se, ipsam compo­sicionem ordinacionem et possessionariam sequestracionem seu metarum ereccionem in perpetuum observaturos affirma­runt; adiicientes insuper, ut ipsam possessionem Nyék vocatam, ut superius uberius declaratur, in duas partes coequales divi­dere tenerentur, prout in presencia dicti comitis capelle regie se ad hoc obligassent, ita videlicet, quod recta dimidietas ipsius possessionis Nyek circa terram predicte ville Moyteh existens

Next

/
Oldalképek
Tartalom