Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

veritatem, quod predicti Stephanus filius Johannis et Nicolaus filius Pauli de Weyk prefato Nicolao filio Cosme generacione in tantuni essent annexi, quod possessiones eiusdem ipsi Ste­pbano et Nicolao de Veyk hereditarie succedere opporterént, et sic dicta possessio Cbabagata eisdem bereditario iure pertine­ret. . Quarum literarum vestrarum visis et perlectis tenoribus, quia prefata possessio nondum estimata existebat et absque estimacione eiusdem inter predictas partes finem facere non poteramus, ideo vestre discrecionis amiciciam presentibus postu­lamus diligenter, quatenus mittatis duos exvobis viros idoneos pro testimoniis fidedignos, quibus presentibus Johannes filius Petri de Inaka vei Renaldus filius Lorandi de Manyk ac Cyka filius Andree de Belcb pro parte dicti Lacbk filii Kolos, item Korrardus filius Kernen vei Marcellus filius Jacobi ac Johan­nes filius Stephani de Iwan sive Johannes filius Botond pro parte dictorum Stephani filii Johannis et Nicolai filii Pauli aliis absentibus homines domini regis in octavis sancti regis Stephani nunc venturis ad faciem dicte possessionis Cbaba­gata vocate accedendo . . reambulent eandem iure observato, consideratisque suis utilitatibus. . regali mensura mensurando, unacum aliis probis estiment regni consyetudine exigente; et post hec seriem oninium premissorum . . rescribatis, ut tunc inter partes predictas iudicium et iusticiam facere possimus . . in quo eciam terminoin facto premisse possessionarie porcionis in eadem Cbabagata pro gravaminibus dicti Pauli dicti Feyes occupate et aliorum articulorum iudicia tangencium decernemus. Dátum in Wyssegrad, decimo die octavarum beati Georgii martiris predictarum, anno domini M° CCC m 0 XL™° primo. Nos igitur . . unacum predictis Johanne filio Petri de Inaka pro parte ipsius Laciik filii Kolos et Marcello filio Jacobi pro parte annotatorum Stephani filii Johannis et Nicolai filii Pauli.. duos ex nobis .. magistros Paulum prepositum et Johan­nem de Zekohu dictos socios et concanonicos nostros pro testimoniis transmisimus ad premissa exequenda, qui postmo­dum cum annotatis vestre excellencie liominibus ad nosreversi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi in . . octavis festi sancti Stephani regis accessissent ad faciem ipsius possessionis Cbabagata vocate, vicinis et commetaneis suis universis légi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom