Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

85. 1341. Visegrád, jul. 29. Tamás erdélyi vajda tudatja Endur­jin kamarai gróffal, hogy a margitszigeti apáczák jobbágyai a kamara haszna terhétől mentesek. Thomas woyvoda Transsilvanus et comes de Zonuk . . magistro Endurlino dicti Chempulini comiti camararum rega­lium Quinqueecclesiensis et Sirmiensis, aut pro tempore con­stituto et eius procuratoribus . . Noveritis, quod . . sancte moniales de Insula Leporum. instrumentis eorum privilegiali­hus mediantibus multum efficacibus domino nostro regi et suis barronibus evidenter declararunt, ut lucrum camere regie sni iobagiones ubique in regno constituti solvere non tenerentur et similiter idem dominus noster rex commisit ut nec solvere teneantur nec deinceps debeant; ideo auctoritate iudiciaria qua fungimur, nobisque commissa, vobis iniungentes manda­mus, quatenus lucrum camere regie prout in literis regalibus super hoc idem vobis destinatis videbitis contineri, super ioba­giones predictarum dominarum sub cameris predictis consti­tutis exigere vei exigi facere nullatenus presummatis. Tibi autem homini nostro cum eodem comite camere regie proce­denti similiter precipimus, ut ad exigendum lucrum camere ad iobagiones dictarum dominarum ubique in regno existentes ire non presummas. Dátum in Wyssegrad, quinto die festi beati Jacobi apostoli, anno domini M° CCC m o XL in o primo. Hátlapján pecsét nyomaival: eredetije az orsz. lt. kincst. oszt. Mon. Poson. 64. 9. dipl. lt. 3406. Közli : Kovács N.

Next

/
Oldalképek
Tartalom