Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. IV. (1340–1346) (Budapest, 1884.)

Wossyan vocate a quibus decet et licet omnimodam veritatem, et post hec . . de qnalitate . . eiusdem possessionis . . nobis fideliter rescribatis. Dátum in Alto Castro, feria sexta proxima ante dominicam Oculi, anno domini M° COC° XL m o primo. Nos igitur . . eum Jolianne filio Mark de Syma homine vestro predicto nostrum misimus kominem Jobannem sacerdotem nostri chori pro testimonio . . ad premissa exequenda, qui demum ad nos reversi nobis concorditer retulerunt, quod feria quinta proxima ante festum beati Georgii martiris et aliis duobus diebus immediate sequentibus, ad faciem possessionis Wossyan vocate quondam Stephani filii Alexandri in comitatu de Zarand existentis accessissent, et ab universis vicinis et commetaneis eiusdem de eadem possessione talem scivissent veri­tatem, quod prout esset possessio hominis heredum solacio destituti, et babitaciones ac domus preter unam curiam in ea non existerent, sed silvam prata et fluvium ac terram arabi­lem ad decem mansiones vei modico ad plures sufficientes haberent, sed in facie eiusdem possessionis quedam domina quartam suam filialem, et alia nobilis domina res parafernales et dotem suam in eadem dixissent se habere. Dátum in festő preallegato, annis ab incarnacione domini prenotatis. Nos igitur ex rescripcione predicti capituli Chanadiensis sic infor­mati, predictam possessionem Wossyan in comitatu de Zarand existentem cum omnibus suis utilitatibus. . sub certis metis limitacionibusque antiquis, eidem magistro Martino etper eum suis heredibus . . iure perpetuo . . donavimus. . irrevocabiliter possidendam . . committentes eidem magistro Martino, ut illis dominabus que dotem et res parafernales ac quartam puella­rem in ipsa possessione se dicuntur habere, ius earumdem per­solvat . . Dátum in villa Wossyan, sabbato proximo post octa­vas festi beatorum Philippi et Jacobi apostolorum, anno do­mini M° CCC° XL m o primo. Hátlapján pecsét nyomaival; eredetije az orsz. lt. kincst. oszt. N. B. A. 1508. 32. dipl. lt. 3363. Közli : Pesty Erigyes.

Next

/
Oldalképek
Tartalom