Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
tuere voluissent, quidam Sandur nomine accedens in facie eiusdem possessionis contradictor extitisset eundem Johannem nullám porcionem in eadem possessione Tlioplon asserendo (így), item eodem die pro eo quod Nicolaum filium Pauli absentem fore dicebant, ad faeiem eiusdem possessionis Yeruolg vocate accedendo porcionem in eadem possessione ipsum contigentem prescripto vicecomiti statuissent octavas Passce domini nunc venturas similiter pro termino redimendi eandem ipsi assignando, item similiter eodem die super quandam possessionem Daba vocatam accessissent et in facie eiusdem idem viceeoines cum Nicolao filio Cosme super facto iudicii quo tenebatur in altéra dimidia marca concordasset quam pecuniam in quindenis Passce domini nunc venturis idem Nicolaus sibi solvere assumsisset, ita tamen, quod si non solveret, porcio sua in eadem possessione Daba habita, in manus ipsius vicecomitis devolvetur; post hec quinto die consequenti ad possessionem Mayád vocatam euntes super facie eius idem vicecomes cum Alberto filio Thome in facto iudiciorum taliter concordasset, quod pro quatuor marcis ad expedicionem suam videlicet 11011 integram eidem vicecomiti unum equum coram ipsis dedisset residua vero eorundem iudiciorum predictas octavas Passce domini pro termino solvendi assumsisset, Statucionibus nichilominus earumdem possessionum iuxta quantitatem iudiciorum factis et quatuor iudicibus nobilium dicti comitatus, scilicet Paulo filio Bartlia, Petro filio Lamperti, Andrea et Johanne filio Stephani cum eisdem procedentibus et eisdem presentibus insuper sine preiudicio iuris alieni in processibus supradictis. Dátum secunda feria proxima post dominicam Ramispalmárum, anno supradicto. Hátlapján pecsét helyével ; eredetije az Erd. Múzeumban (Jos. Com. Kemény Diplomatar. Transs. Tom. I.). Az oklevélben, valamint Erzsébet királyné parancsában, Külső-Szolnok vármegye (Comitatus de Zolnuk exteriőr) van irva, azonban az ezen vármegyében fekvőknek említett helységek, mint Pele, Szent-Király, Dablyon, Vérvölgy és Doba, mind a mai Közép-Szolnok vármegye helységei. Vájjon létezett-e 1. Károly király korában a Közép-Szolnok elnevezés ? Ez oklevélből gyanítható, hogy akkor még a mai Közép-Szolnokot együtt Külső-Szolnoknak nevezték. Közli: Szabó Károly.