Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
397. 1339. nov. 9. Nógrád várraegye alispánja és bírótársai a Harkányi Demeter és Lóczi János közt föntforg ott ügyben a feleknek irományaikkal együtt a főispán előtt való megjelenésre határnapot tűznek ki. . . Thome woyvode Transsilvano comiti de Zownok et de Neugrad . . comes Stephanus íilius Petri vicecomes eiusdem Neugradiensis comitatus et iudices nobilium eiusdem provincie . . noverit vestra magnitúdó, quod visis literis magistri Dominiei íilii Leunardi iudicis capitanei nostri per Egidium de Bersel nobis exbibitis, quas nos reverenter recepimus, quibus ]>erlectis et auditis intelleximus, quod causam quam Demetrius Íilius Petri de Harakyan super facto possessionum seu distinccionis seu paracionis (így) eorumdem movebat coram nobis, super quibus eciam raciones seu instrumenta sua iuxta statum priorum literarum nostrarum contra Johannem filium Nicolai de Loweli exhibere debuisset feria secunda post festum Omnium Sanctorum in nostri presencia, ipsam causam iudicandi seu exhibicionem instrumentorum exhibendi ad presenciam vestre dominacionis transmitteremus. Unde quia preceptis seu mandatis eiusdem comitis Dominiei iudicis capitanei nostri sumus exsecutores, ipsam causam seu exhibicionem instrumentorum exhibendi ad presenciam vestre dominacionis transmitteremus cum iudicio deposito; unde quia preceptis seu maudatis eiusdem comitis Dominiei capitanei nostri sumus exsecutores, ipsam causam seu exhibicionem instrumentorum eiusdem Demetrii contra ipsum Johannem de Louch in nostri presencia exhibendi transmisimus, quindenas beati Andree apostoli nunc venturas, prout in literis comitis Dominiei predicti vidimus contineri, in vestri presencia personaliter comparendi pro termino assignavimus. Dátum in die predicta post festum Omnium Sanctorum, anno domini M° CCC° XXN° nono. Zárlatán két pecsét nyomaival; eredetije a N. Múzeumban, a Hamvay cs. Itbau.