Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

íilii Johannis similiter Sorwl vocatam, similiter metis a sua possessione distinctam liabuisset et haberet, in statucioneque eiusdem sue et non ipsius Ladislai possessionis contradiccio­nem fecisset prenotatam; et ibidem quasdam literas . . capitu­lorum ecclesiarum Strigoniensis et Albensis ac eciam conven­tus cruciferorum de Alba exhibebat, in quibus per domini regis et predictorum capitulorum ac conventus homines in villis Chuth superiori et inferiori, Atha superiori et inferiori, Boklar Star Baruk Bykche Thobayd superiori et inferiori, AVal scitum exstitisse reperieramus, quod possessio Sorwl vocata in dicto comitatu Albensi existens prefati Lukachii Nicolai íilii Myko­che et Stephani íilii Iwanche exstitisset, et ad ipsos titulo iuris hereditarii ab olim pertinuisset et nunc pertineret; in predictis autem illacionibus damnorum centum marcarum idem Luka­chius se dixerat esse innocentem et immunem; in quarum con­trarium idem Ladislaus filius Johannis unam solam possessio­nem Sorwl vocatam in dicto comitatu Albensi existere et eam predictis hominibus in nullo sed sibi hereditarii iuris titulo pertinuisse et nunc debere pertinere asserebat; unde quia predicte inquisiciones in absencia parti s adverse facte fore dinoscebantur, ideo cum predicto capitulo budensi scripsis­semus . . ut ipsi duos ex ipsis . . transmitterent, in quorum presencia Petrus filius Beke de Chamazombatba vei Petrus filius Dominici de Bozteh pro parte dicti Ladislai filii Johan­nis, item Petrus filius Barrabe de Thobayd vei Thomas dictus Pygyer aut Nieolaus filius Johannis de Chuth pro parte pre­dicti Lukachii aliis absentibus homines regii in octavis beati Michaelis archangeli anno in presenti ad faciem predicte pos­sessionis Sorwl vocate, quam idem Ladislaus unam fore et predictus Lukachius sub certis et distinctis metis duas esse contrariose allegabant . . accedendo, ab omnibus vicinis et com­metaneis . . non tamen ab aliquo proximorum vei cognatorum predictarum parcium utra.rumque . . falsitate qualibet procul­mota, habito deo pre oculis, iuxta ipsorum conscienciam palam et occulte investigando, scirent viderent et inquirerent omni­modam veritatem, et post hec ipsius inquisicionis seriem cum nominibus rei veritatem asserencium ad octavum diem domino regV . . reseriberet capitulum Budense annotatum . . Tandem

Next

/
Oldalképek
Tartalom