Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

divisione eisdem Petro filio Ladislai et Ladislao filio Johannis in perpetuam porcionem cesse, eodem modo . . accederent, et eandem similiter reambularent et eonscienciose . . estimari facerent, ipsaque estimaeione facta, iidem Petrus filius Ladislai et Ladislaus filius Johannis de eadem possessione ipsorum Hydwege vocata similem et equivalentem possessionariam por­cionem in qualitate quantitate utilitate ac valore, sicut es­set dicta possessio Nicolai de Kemey Egliazaskapa vocata eisdem Johanni Paulo et Gregorio filiis Salamonis, Lamperto et Ladislao filiis Dyonisii, Johanni et Desk filiis ipsius Lam­perti et eorum successoribus universis in uno ambitu sub me­tali sequestracione . . non obstante eo, quod ipsa possessio Hydwege in predicto comitatu de Wywar existeret, dare et conferre tenerentur perpetuo possidere; si autem tota ipsa pos­sessio Hydwege dicta estimaeione prehabita predictam posses­sionem Eghazaskapa vocatam in valore qualitate vei quantitate ac utilitate excresceret, huiusmodi sua excrescencia eisdem Petro filio Ladislai et Ladislao filio Johannis perpetuo re­maneret, et si dicta possessio Hydwege eandem possessionem Eghazaskapa vocatam predicta legitima estimaeione prehabita equaliter non valeret . . extunc iidem Petrus filius Ladislai et Ladislaus filius Johannis de alia possessione nunc in divisione eis successa in contigua vicinitate eiusdem possessionis Hyd­wege existenti, defectum exhinc resultantem ipsis filiis Sala­monis filiis Dyonisii et filiis Lamperti ipsorumque posterita­tibus supplere tenerentur. Et . . quia prenotate porciones pos­sessionarie in perpetuas porciones eorumdem Petri filii Ladislai et Ladislai filii Johannis premisso modo devolute, possessiona­riis porcionibus eisdem filiis Salamonis, Lamperto et Ladislao filiis Dyonisii, Johanni et Desk filiis ipsius Lamperti ut pre­misimus successis utiliores seu fructuosiores forent ut partes uniformiter asserebant, ob hoc iidem Petrus filius Ladislai et Ladislaus filius Johannis in complementum et additamentum melioracionis earumdem possessionariarum porcionum pre­dictis Johanni Paulo et Gregorio filiis Salamonis, Lamperto et Ladislao filiis Dionisii, Johanni et Desk filiis ipsius Lam­*perti trecentas marcas compoti budensis partim in denariis pro tempore currentibus et partim in estimaeione denarios

Next

/
Oldalképek
Tartalom