Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

ivissent ad quandam vallem versus orientem in iine ville Jeneu vocate existentem, ubi transiissent unam viam, deinde cirea eandem villám reflexi essent ad meridiem, circa quam villám invenissent unam viam, per quam per modicum spácium ivissent ad orientem, inde reflexi essent ad meridiem, exinde reflexi essent ad orientem, et post bee per eandem plagam ve­nissent iuxta villám predictarum dominarum Cheley vocatam, ubi privilégium episcopi supradicti dixisset ire ad locum castri versus Danubium ad orientem, ubi nec locum castri vidissent nec eis ostendere potuissent, inde privilégium dicti episcopi dixisset ire usque ad ripam Danubii et non ultra, verum tamen procuratores dicti domini episcopi terram ultra Danubium re­ambulatam ad ipsum dominum episcopum Quinqueecclesien­sem de iure pertinere et super eandem habere instrumenta ipsum episcopum affirmassent; et quia loca illa non appa­ruissent de quibus debuissent mensurare et estimare predictas particulas possessionum litigiosas, ne ex tali dubio et perplexi­tate ius alterutrius parcium lederetur, a mensuracione et esti­macione predictarum particularum possessionum litigiosarum se dixissent supersedisse et examini iudiciario reliquisse. Unde quia iam declarate litere vestre procuratores prefati domini episcopi Quinqueecclesiensis de Feuldwar ultra Danubium vocatos cum eisdem domini regis et vestro liominibus ire non curasse exprimebant, ideo eundem dominum episcopum pro huiusmodi negligencia ex sui parte illata in uno iudicio trium marcarum ante litis ingressum contra predictas dominas san­ctimoniales in octavis festi sancte Trinitatis nunc venturis persolvendo convictum fore decernentes, amiciciam vestram petimus . . quatenus mittatis duos ex vobis . . non tamen do­minum Nicolaum archidiaconum prenotatum, in quorum qui­dem magis idoneorum testimoniorum virorum presenciis, Ste­phanus filius Lachk de Paztuh vei Stephanus de Grutay aut Nicolaus filius Johannis de eadem pro parte predictarum do­minarum, item magister Johannes filius Jacobi filii Ambrosii vei Emericus filius Reynoldi aut Stephanus filius Beke de Bool pro parte ipsius domini episcopi aliis eorum absentibus homines regii in octavis Ascensionis domini nunc venturis ad faciem prenominatarum possessionum parcium, vicinis et com-

Next

/
Oldalképek
Tartalom