Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
quia eedem domine religiose fuissent tamquam actrices, ideo secundum seriem instrumentorum earumdem metas possessionum ipsarum Jeneu et Nane vocatarum reambulare et distingere a metis episcopalium possessionum supradictarum primo incepissent a quodam muro antiquo in fovea existenti in ripa Danubii a parte orientali existente, quem murum antiquum et locum procuratores predictarum dominarum Feuldwar nuncupassent, deinde transivissent Danubium versus orientem et procuratores predictarum dominarum duxissent eos usque ad mortuum Danubium, et ibi invenissent quoddam fossatum exiens a mortuo Danubio intrans quandam lacum, quod fossatum in medio transeuntes versus aquilonem reflexissent se ad orientem et iuxta ipsum fossatum venissent usque ad Danubium mortuum, ubi procurator predictarum dominarum a Feuldwar incipiens et terram et medietatem mortui Danubii a parte aquilonis fossati sitas usque ad Sebusfok, quas Morian tenuisset et quibus idem versus extitisset, ex donacione et legacione eiusdem ad predictas dominas dixissent pertinere, licet iidem procuratores in eisdem aliquas metas ostendere nequivissent, nec privilegia earumdem dominarum ipsas demonstrassent, deinde venissent ultra Danubium ad partém occidentalem ad quoddam fossatum infra Feuldwar existens, et post hec venissent in ipso fossato ad quandam viam grammosam ad partém meridionalem, et a parte meridionaii reflexi fuissent ad plagam occidentalem ad unam arborem piri, et ibi invenissent unam metam terream, ubi tamen privilégium dominarum supradictarum duas metas terreas expressisset, item devenissét ad meridiem et invenisset tres metas, ubi privilégium dictarum dominarum tantum duas demönstrasset, et post bee divertisset se in eadem plaga meridionaii et invenisset tres metas terreas, ubi tamen dictum privilégium duas esse nominasset, exinde venissent ad partém occidentalem et ibi invenisset duas metas, sicut dictum privilégium expressisset, et hinc venisset per longum spácium ad eandem plagam et invenissent unam metam terream, ubi duas esse recitasset privilégium supradictum, deinde ad eandem plagam occidentis eundo, dixissent se invenisse duas metas terreas, quas privilégium asseruisset sepedictum, exinde flectendo se ad partém aquilo-