Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
ginta marcis denariorum banalium ad racionembudensem plenarie . . receptis.. tum eciam in recompens acioncm et in signum satisfaccionis beneficiorum per eosdem dominum prepositum et fratres suos ipsi magistro Petro et filiis suis in diversis negociorum et causarum suarum articulis illatis, cum suis.. pertinenciis, sub metis.. infrascriptis . . yendiclisset iure perpetuo possidendas.. mete autem ip sarum possessionum prout vir religiosus fráter Jobannes socius noster quem nos.. ad faciem earumdem possionariarum particularum transmiscramus, nobis in scriptis reportavit, hoc ordine distinguntur: quod incipit prima. . meta a plaga meridionali iuxta fluviiim Zeporcha yocatum, ubi sunt due mete terree in radicibus iliceis, inde vádit versus septemtrionem ad magnam viam qua itur in Kewus iuxta quam sunt due arbores ilicis metis terreis circumfuse, abinde ad eandem partém iuxta quandam particulam viminosam a parte orientis transit ad duas metas terreas in radicibus iliceis in extremitate eiusdem viminose particule et in regressione cuiusdam particule terre arabilis existentes, abhinc vádit versus eandem partém et cadit in magnam viam versus villám Azarias vocatam procedentem secus quam sunt due arbores ilicis metis terreis circumfuse, exinde girat versus partém occiduam in modico spacio et transit unam particulam viminosam ubi sunt due mete terree in radicibus iliceis, inde versus eandem occidentalem partém vádit iuxta quedam vimina a parte meridionali in quarum fine sunt mete terree sub radicibus ilicis, hinc adhuc versus eandem plagam ad duas metas terreas sub arboribus iliceis iuxta viam qua itur ad Almás existentes, et transeundo ipsam viam ad eandem partém eundo transit quandam aquosam silvam et pervenitur ad predictum fluvium Zoporcha ubi sunt due mete terree sub arboribus iliceis in opposito ville Samug nominate, et in eodem fluvio ad principalem metam seu ubi est inceptum; cuius quidem fluvii Zoporcha una medietas pertinet prefatis domino preposito et fratribus suis, altéra vero ad villám Samug antedictam. Et quod eciam idem magister Petrus racione predictarum duarum possessionariarum particularum eosdem dominum prepositum et fratres suos ab impeticionibus quibuslibet assumsisset expedire . . silvam autem ipsorum Ormand vocatam ipse magister Petrus cum filiis suis