Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
321. 1338. aug. 14. Az egri káptalan előtt Komoródi Tamás és fiai, azon keresettől melyet Nagysemjéni László Szabolcs vármegyei alispán ellen indítottak, elállanak. Nos capitulum ecclesie Agriensis damus pro memória, quod Andreas filius Greurk serviens magistri Ladislai filii Michaelis de Noghsemyen pro eodem magistro . . per modum protestacionis nobis curavit significare, quod licet Thomas filius Lorandi de Komorod ac Johannes ac Jacobus filii eiusdem Thome pro eo quia dictus magister Ladislaus nunc vicecomes comitatus de Zabouch per hominem regium et nostrum testimonium, qui possessiones et porciones posséssionarias eiusdem Thome iuxta continenciam literarum . . comitis Pauli iudicis curie . . presentibus vicinis et commetaneis earumdem possessionum et porcionum possessionariarum eidem comiti Paulo tanquam manibus iudiciariis statuissent, ad videndum statucionem et aliorum negociorum inibi peragendorum tanquam iusticiarius illius provincie .. rogatus accessisset, ira commoti contra eundem magistrum Ladislaum causam movere voluissent, tamen dicti Thomas filius Lorandi et filii sui interveniente ordinacione . . virorum nobilium comprovincialium suorum, totam accionem . . quam ipsi contra eundem magistrum Ladislaum racione premisse rei movere voluissent, eidem magistro Ladislao et suis heredibus coram dictis regio et nostro hominibus . . expeditos reliquissent, qui quidem eciam Thomas et filii sui . . coram eisdem regio et nostro hominibus ad hoc obligassent, quod si ipsi. . contra annotatum magistrum Ladislaum et suos heredes racione premissorum aliquam litem suscitare attentarent, extunc ipsi in vicio calumnie convincerentur . . Dátum in vigilia Assumcionis beate virginis, anno domini M° CCCJmo XXXmo octavo. Zárlatán pecséttel; eredetije a N. Muzeumban, a ICállay cs. lban.