Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

ganeos vestros monere et consulere debetis et omnibus operi­bus bonis et exemplis maximé in elemosinarum largicione esse efficaces, quia elemosinarum largicio permanet in eternum, ut dicitur; sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peceatum ; alias vero apostolus ait: quoniam omnes stabimus ante tribunal Cbristi reddituri sumus racionem unusquisque, prout gessit sive bonum sive malum; proinde ad sanctam devocionum vestrarum notieiam harum serie volumus perve­mre, quod accedens ad nostram presenciam quidam pauper nomine Johannes cupiens heremitarum sub potestate ordinis nostri et nostra proteccione constitutum scilicet capellam sancte crucis in Bocon secus viam que ducit ad monasterium beati Martini constructam, petens nos instantissime ut ipsam capellam prenotatam fratri Johanni memorato sibi dare di­gnaremur causa commorandi; nos igitur premeditantes de deso­lacione capelle nostre sine hominibus heremitis et heremita­rum liabitacionibus caruisse, ipsam capellam sancte crucis eidem fratri: Johanni dedimus et contulimus, devastaciones ipsius meliorare et reformacionis causa procurandi, ut ipse inibi curiam et domos pro se et aliis viatoribus et aliis nouien domini invocantibus ac alia edificia debeat procurare; unde . . petimus . . quatenus ipse fráter Johannes lator presencium heremita capelle sancti crucis tociens quociens ad vos et ve­stram parochiam accesserit causa mendicandi, nullatenus ipsum inhibeatis sed magis eidem subveniatis ob reverenciam Cbristi et sancte Marié et memóriám sancte crucis, ac nostre petici­onis intuitu secus non faciatis sed pocius ipsum de domibus vestris et parochiis sine aliqua turbacione et molestia abire per­mittatis. Dátum in festő apostolorum Petri et Pauli, anno do­mini, Millesimo trecentesimo tricesimo octavo. Hártyaszeletről függő pecsétje hiányzik; eredetije a pannon­halmi főapátság ltban. Capsa 47. T. Közli: Sztachovics R.

Next

/
Oldalképek
Tartalom