Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

misimus .. qui quidem homines.. retulerunt, quod ipsi sabbato die proximo ante diem Ginerum ad faciem prefate possessionis Gjog nominate vicinis et commetaneis eiusdem legitime convo­catis et presentibus (accedendo),reambulassent eandem per vete­res metas et antiquas, facta legitima autem reambulacione et ab aliorum possessionibus distinccione, eandem possessionem Gvog nuncupatam prememoratis domino Johanni custodi ecclesie Al­bensis, Martino et Paulo fratribus suis .. nullo contradictore existente statuissent perpetuo possidendam. Mete vero prelibate possessionis Gjog prout idem homines excellencie vestre et nostrum testimonium nobis declararunt, hoc ordine distingun­tur: quod prima meta eiusdem incipit iuxta quandam magnam viam Rezuth dictam a parte meridionali, ])er quam de villa Zemes itur in villám Endrid, iuxta quam viam sunt a parte aquilonis tres mete de novo erecte, quarum una a parte meridionali ut prediximus, separat possessionem Balvanus, alia vero a parte aquilonis prefatam possessionem Gyogh distingit, tercia autem a parte occidentis separat possessionem filiorum Michaelis de Mere et Johannis filii Martini Kereguy nomi­natam, abhinc vero per quandam magnam viam directe eundo ad partém aquilonis pervenitur ad trinas metas, deinde decli­nando ad partém occidentis itur ad duas metas de novo ere­ctas circa quandam magnam viam per quam de predicta villa Gyogh itur in villám Zemes a parte orientis positas, abhinc tendit versus eandem partém occidentis ad tres metas angu­lares quarum due predictam possessionem filiorum Michaelis et Johannis a predicta possessione Gyogh separat et distingit, deinde versus partém eundo pervenitur ad trinas metas in cacumine cuiusdam montis positas, abhinc vero paulisper ad eandem partém occidentalem girando itur ad trinas metas in medio cuiusdam vallis, deinde parum declinando itur ad trinas metas, abhinc reflectendo ad partém occidentalem pervenitur ad tres metas in eadem valle positas, inde vero per eandem vallem directe versus partém aquilonis eundo, vádit ad tres metas sub cacumine cuiusdam montis in predicta valle positas, deinde descendendo in eadem valle pervenit ad tres metas iuxta vineam relicte Beki ruphi positas, abhinc vero descen­dendo eandem vallem versus meridiem itur ad tres metas in

Next

/
Oldalképek
Tartalom