Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

288. 1337. Visegrád, dec. 6.1. Károly király nyereggyártójának Lip­puai Pálnak Kandey nevű Pilis vármegyei birtokot adomá­nyozza. Nos Karolus . . rex . . signiíicamus . . quod Paulus íilius Michaelis de Lyppua carpentariorum nostrorum magister di­lectus nobis et fidelis ad serenitatis nostre accedendo presen­ciam suisque multimodis laboriosis obsequiis et sinceris fideli­tatibus, nostre maiestati impensis expositis seriatim et decla­ratis, quandam villám seu possessionem Kandey vocatam in comitatu Pylisiensi existentem, asserens ipsam ad nostram rite et legitime devenisse maiestatem et pertinere debentem, a nobis sibi dari et conferri perpetuo postulavit; nos igitur attendentes multiplices et indefessos famulatus laboriosos ipsius Pauli carpentarii nostri, quibus idem nostre maiestati fere a puericie nostre tempore multifarie multisque módis diversarum arcium suarum cautelis summa cum diligencia et avidi cura studuit complacere ac se reddere nostre maiestati graciosum ac acceptum, licet ipse suis exigentibus meritis isto plura et maiora mereretur, tamen exnunc prefatam possessio­nem seu villám Kandey cum omnibus suis utilitatibus . . omni eo iure et titulo quod ad nostram collacionem pertinere seu in nostras manus regias devenisse noscitur . . donavimus . . ipsi Paulo, carpentario et per eum suis heredibus . . iure perpetuo . .possidendam . . sine tamen preiudicio iuris alieni. Dátum in Wyssegrad, in festő beati Nicolai confessoris, anno domini M° CCC° XXXmo septimo. A buclai káptalannak 1349. évi jul. 27-én kelt átiratából, melynek eredetije megvan az orsz. lt. kincst. oszt. Mon. V. Bud. 24. 3. dipl. It. 3660. Különben ez adományt Lippuai Pál kérelmére 1345. máj. 1-én már Lajos király is átírta. Közli : Kovács N.

Next

/
Oldalképek
Tartalom