Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
terrea, a qua ad plagam septemtrionalem per ortos transeundo annectit metas sessionum Jako et ibi terminantur; item mete Thotmikal vocato quibus a séssione Georgii filii Laurencii distingitur taliter discurrunt: prima enim meta incipit a plaga occidentali in quadam piatea in eandem villám Thotmihal de dicta ecclesia ducentem circa angulum domus Johannis dicti Zuuat a parte septemtrionalis adiacentis, incipit ab una meta terrea a qua ad plagam occidentalem directe currendo iungit fluvium Laborch et ibi terminantur; item mete possessionis Algercha et Felgercha terrarum arabilum a Tbotmibal et ad easdem spectancium currunt iuxta metas et limitaciones possessionum filiorum Jako et sub eisdem metis relinquissent; mete vero porcionis possessionarie ipsius magistri Michaelis in possessione Tupulya a plaga meridionali adiacentis quibus a porcionibus magistri Laurencii distingitur tali ordine egredi dinoscuntur: prima quidem meta incipit a plaga meridionali a quadam via publica ab una meta terrea per ipsos erecta, a qua ad plagam septemtrionalem ad longitudinem unius iugeris iungit aliam viam similiter de villa Nogmihal in Tupulya euntem, iuxta quam annectit similiter unam metam terream, de qua in eadem via ad plagam occidentalem venit ad finem dicte ville ubi exit de eadem ad plagam meridionalem, et per modicum spácium currendo iungit aliam metam terream, et deinde ad plagam occidentalem per ortum et curiam Stephani filii Nemsa currendo iungit plateam eiusdem ville, quam directe ad aliam lineam eiusdem ville transeundo annectit terras arabiles vulgo Tormok vocatas in fine quarum est similiter una meta terrea, abindeque reflectitur ad plagam septemtrionalem per modicum spácium currendo iungit similiter unam metam terream, et deinde directe ad plagam occidentalem per terras arabiles annectit similiter unam metam terream, deinde paulisper ad plagam septemtrionalem reflectendo in medio terrarum arabilium venit ad unam metam terream, a qua directe ad sepedictam plagam occidentalem annectit metas possessionis Mikch bani Mochar nuncupate que a plaga meridionali Michaeli a plaga vero septemtrionali magistro Laurencio dinoscitur separere et ibi terminantur; item mete cuiusdam modici prati quibus a porcionibus magistri Laurencii separatur taliter egre-