Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

eandem eidem Denk eo iure quo ad ipsum pertinere dinoscitur reliquissent perpetuo possidendam, nullo contradictore appa­rente; cursus vero metarum eiusdem possessionis prout idem homo vester dieto homine nostro presente invenisset talis est: quod prima eius meta incipit a parte occidentali in quadam valle Ozowfew nuncupata ubi sunt tres mete terree quarum una aratro foret confusa et confracta, et inde ulterius per ean­dem vallem ulterius procedendo versus orientem per modicum spácium pervenit ad quandam arborem quercinam ubi essent tres mete terree similiter aratro confracte, et in eadem valle procedendo per competens spácium pervenit ad quoddam berch ubi sunt tres mete similiter aratro confracte, deinde de eodem monte descendit in quandam vallem, abinde ulterius procedit super quendam montem versus eandem plagam orientalem et pervenit ad summitatem cuiusdam montis ubi sub duabus ar­boribus quercinis sunt due terree mete, deinde descendendo pervenit ad quandam vallem Bykwlgy vocatam per quam descendit et pervenit ad unam vallem Monyerowpatak nuncu­patam ubi sunt due mete terree, et inde ulterius in eadem valle procedendo tendit usque ad fluvium Harnad et ibi termi­nantur. Dátum in vigilia beati Laurencii martiris, anno domini prenotato. Zárlatán pecsét nyomaival; eredetije az orsz. lt. kincst. oszt. N. B. A. 497. 51. dipl. lt, 3082. Közli: Kovács N. 269. 1337. Kalló, aug. 9. Szabolcs vármegye ispánja és bírótársai bizonyítják, hogy Gábriel fia János bizonyos pej ló dolgában Lengyel Jánost kielégítette. Mos magister Jacobus filius Dose quondam palatini comes de Zobolcli et quatuor iudices nobilium in eodem da­mus pro memória, quod Johannes filius Grabrielis . . vicesimo quinto se super facto potencie ut potencialiter unum equm pey coloris magistri Johannis dicti Lengen non recepisset, in con­ventu sancti Stephani protomartiris de promontorio Vara­diensi depönere debuisset sacramentum, in ipso die deposicio-

Next

/
Oldalképek
Tartalom