Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

suorum fuisset assignata, contra quam possessio Wosunthow vocata Dionisio et fratribus suis fuisset devoluta; silvam autem ad possessionem Ladaan attinentem communiter pro populis seu iobagionibus utrarumque parcium in Mokofahva Scenth­leurencb et Kisfolud existentibus uti licenciando commisissent, reliquis autem populis seu iobagionibus in possessionibus ipso­rum in campis commorantibus si ligna ad edificia construenda necesse ipsis fuerint, ab officialibus dictarum trium possessio­num permisissent postulare; item villa Bodugazunfolwa vocata domino archiepiscopo et filiis fratrum suorum fuisset assignata, contra quam Dionisio et fratribus suis possessio Wegwolkan vocata devoluta extitisset; item pars possessionis Keer nomi­nate a parte meridionali existens domino archiepiscopo et filiis fratrum suorum. reliqua vero pars a parte aque adiacens Dio­nisio et fratribus suis devoluta extitisset in hunc modum. quod dictus Dionisius iobagiones suos iuxta ecclesiam conducere convaleret, reliquum autem locum vacuum dimittere teneretur; Nullo vero modo in utroque loco iobagiones servare assignas­sent, si vero ipsa duo loca sessionalia ambo efficerentur popu­losa, una pars Dionisio et fratribus suis, reliquamvero in com­muni possidere assignassent, piscinam vero Agarthow vocatam communiter usi commisissent; iteiu possessionem Paradan vocatam excepta parte Philippi similiter in duas partes equa­les divisissent, cuius una pars platee a parte orientali adiacens exceptis duabus curiis a parte Kwhyner existentibus iuxta suam extensionem domino archiepiscopo et filiis fratrum suo­rum, dicte autem due curie cum alia parte ville iam fundate magistro Dionisio et fratribus suis, ita tamen, quod in fine di­ctarum piatearum a parte orientali dominus archiepiscopus et fratres sui secundum cursum platee ipsis devolute versus Mo­risium, ex opposito magister Dionisius et fratres sui secundum cursum platee similiter versus Morisium eis successe iobagio­nes scdem facere commisissent. et secundo vero fine iuxta pre­dictas duas curias versus Kukyner Dionisius et fratres sui, et ex opposito dominus archiepiscopus et filii fratrum suorum secundum eandem mensuram iobagiones conducere commisis­sent ; item retulerunt eciam, quod in comitatu Orodiensi pos­sessio Almazug vocata domino archiepiscopo et filiis fratrum

Next

/
Oldalképek
Tartalom