Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

státucioni contradictorias seu prohibitorias aut protestatorias deinonstrare potuit, licet tamen nondum adhuc sepefatos filios Laurencii et filios fratrum suorum metas eiusdem Scenthely­sabeth et prediorum predictorum quibus distingui ab aliis pos­sessionibus ipsorum filiorum Laurencii et filiorum fratrum suorum et separari debent ut aliis literis nostris expresse con­tinetur, dedisse comperimus, taliter adiudicantes decrevimus, quod quia predictus magister Petrus cum filiis suis predictam possessionem S centhely sabeth cum prediis predictis pertinen­tibus ad eandem iuxta continenciam predicti privilegii nostri ut pretactum est receperunt et pro se obtinuerunt, et easdem a statucione earumdem pacifice possederunt et nunc possident, easdem possessiones Scenthelysabetli cum prediis predictis perpetuo irrevocabiliter liabebunt et possidebunt in filios filio­rum . . cum omnibus. . pertinenciis. . in facto autem distinccionis metarum predictarum Scentlielysabeth et prediorum taliter decrevimus, quod partes predicte in octavis beati Georgii mar­tiris nunc venturas accedent ad superficies ipsius Sceuthelysa­beth et prediorum predictorum et ubicunque et in quocunque loco metas sepefate Scenthelysabeth et prediorum predictorum ipse magister Johannes filius Laurencii vei magister Petrus pretactus fráter suus carnalis sua üde deo debita ostenderit, ipse magister Petrus de Suklos cum filiis suis predictis coram duobus sociis nostris in testimonium per partes adducendis assuminere tenebitur et acceptare, et eciam idem magister Petrus in suo et dictorum filiorum suorum nominibus assumsit acceptare, si vero ipse magister Johannes vei Petrus fráter suus predictus fide ipsorum mediante dictas metas seu distin­cciones earumdem in uno loco vei pluribus nollent ostendere vei aliquo modo recusarent, ipse magister Petrus de Suklos ubicunque metas talis possessionis similiter sua fide mediante ostenderit vei eandem distinget, extunc iidem filii Laurencii cum filiis predictorum fratrum suorum tenebuntur acceptare et contentari; et post liec in quindenis octavarum predictarum beati Georgii martiris partes comparebunt coram nobis, quando nos fineni debitum imponemus inter partes, preterea quia de quibusdam iniuriis nocumentis et damnis inter partes factis illatis et irrogatis contencio habetur, commisimus, quod si ibi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom