Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
Rednoldi, étin eadem via versus dictam plagam pergendo iungit quoddam promontorium Kuethusholm vocatum, in cuius latere ubique ad locum que quondam sessio ipsius Ladislai fuisset currendo iungit quoddam nemus, quod circumeundo cadit in quandam aliam viam in qua versus prefatam plagam currendo venit ad quendam fluvium qui circa eandem villám Scenthkyral fluit, et eundem transeundo iuxta eundem fluvium regirat versus plagam septemtrionalem et currendo per modicum spácium cadit in quandam viam seu stratam publicam de villa Gumur educentem, in qua currendo transit dictum fluvium et venit rursus ad dictum sanctuarium ecclesie prenotate; item signa quibus prelibata porcio iamdicti Nicolai ab eadem porcione liliorum Ladislai e converso distingitur taliter progrediuntur: primo enim exit ab eodem sanctuario et tendit versus plagam orientalem et cadit in quandam stratam seu viam publicam que de villa Lewcb ducit in eadem villa Scentbkyral, et in eadem via versus dictam plagam currendo, ante domum seu locum sessionalem Georgii filii Simonis cadit in dictum fluvium circa ipsam villám Scentbkyral currentem, in quo supra versus prelibatam plagam transeundo venit ad quendam dumum seu rubum spinarum in capite cuiusdam fontis existentem, ubi exit de ipso fluvio et in fine eiusdem rubi transit quasdam terras ipsorum arabiles et venit usque tid terras Jacobi filii Simonis, ubi versus plagam meridionalem regirando currit per modicum spácium et intrat in quoddam Patbak, in quo supra eundo iungit radicem cuiusdam monticuli, et iuxta eundem montem iterato versus dictam plagam meridionalem regirando transit quoddam aliud promontorium et intrat in viam que porcionem ipsorum separat a porcione dictorum filiorum Renoldi, et in eadem infra versus dictam villám Scentbkyral currendo et venit ad locum sessionalem quondam Geroldy proximi ipsorum iam defuncti, quem locum per médium scindendo venit usque ad dictam ecclesiam sancti regis Stepbani et ibi terminantur. Dátum feria quarta proxima ante dominicam Oculi, anno domini M° CCC° XXXmo septimo. Hátlapján pecsét nyomaival; eredetije az orsz. lvt. kincst. oszt. X. B. A. 694. 28. dipl. lvt, 3051. Közli: Kovács N.