Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)

curatorio earumdem apparuit, et contra nautas Pestienses me­moratós pro quibus eciam Vrlicus et Nicolaus nautarum iu­dices cum legitimo procuratorio accedendo agentes proposuerunt boc modo, quod ipse por tus seu vadum quod iacet inter portum de Jeneu scilicet dictarum dominarum de Insula et inter portum nautarum Pestiensium antedictorum, ipsorum nautarum de suburbio Budensi esset et ad ipsos ex collacione prelibatorum Bele et Ladislai regum predecessorum nostrorum pertineret, volentes boc exhibicione privilegioruin eorumdem regum super boc confectorum ibidem comprobare ; contra quos procurator prememoratarum dictarum dominarum de Insula et prescriptorum nautarum Pestiensium procurato­res legitimi in instanti consurgentes respondebant hoc modo allegantes, quod quamquam ipsi naute de suburbio Budensi ex quadam et falsa suggescione mediante regias maie­states eorum fraudibus inique circumvenientes regia donacione mediante in medio ipsorum duorum yadorum videlicet de Jeneu et nautarum Pestiensium dictis privilegiis regalibus mediantibus sibi donari optinuissent, tamen pro eo quia illo ipsorum Bele regis privilegio per quadraginta annos et ultra abutentes ipsum privilégium in hicem non producendo in frau­dem reservassent, nihil iuris exinde habuissent, et eciam ex hoc quod licet iidem naute de suburbio tomporé domini Ladislai regis progenitoris nostri domini Bele regis privilégium exinde eonfectum per eundem dominum Ladislaum regem procuras­sent coníirmari et vigore ipsius privilegii confirmatorii me­diante curassent seu voluissent nancisci corporalem possessio­nem portus memorati, eedem religiose domine de Insula Le­porum et iidem naute Pestienses exinde sencientes eorum iuribus derogari, predicti domini regis presenciam adeuntes eorum querimoniis eidem signiticassent per huiusmodi inuti­lem donacionem dicti vádi dictis nautis de suburbio factam ipsorum iuribus graviter et enormiter derogari, ipsiusque cause cognicionem utrum ipsa collacio portus preiudiciosa sit nec ne, aliis partibus hinc et inde vicinis ad ipsorum peticionem ipse dominus Ladislaus rex iudici iuratis tunc castri Budensis suam eisdem auctoritatem in hoc concedendo delegasset, qui regio mandato exinde recepto rausaui examinantes intellexis-

Next

/
Oldalképek
Tartalom