Nagy Imre: Anjoukori okmánytár. Codex diplomaticus Hungaricus Andegavensis. III. (1333–1339) (Budapest, 1883.)
metis posita, et abhinc versus eandem plagam directe transeundo venit ad quendam fluvium Thurpataka vocatum quem transeundo statim in rippa eiusdem fluvii sunt due mete terree similiter sub duabus arboribus ilicis erecte, de quibus versus sepedictam plagam procedendo venit ad alium fluvium Oryhuapataka vocatum ubi sunt due mete terree a plaga meridionali iuxta eundem fluvium erecte ubi eadem particula terre litigiosa separatur et distinguitur is Petri filii Synka Tassala vocata, et ab eodem loco ipse fiuvius usque ad metas possessionis vicinorum et commetaneorum eorumdem a parte meridionali seperat dictis filiis Petri de Panky a parte verő orientali Petro filio Synke prenotato et ibi terminatur. Verum quia Peteu dictus Thuuz et Matheus filii Petri ] íredictam terre particulam litigiosam in quadraginta marcis estimatam deposicione iuramenti ipsius Mathei quaclragesimo se nobilibus ad dictam possessionem ipsorum Paloucb pertinuisse et pertinere iuxta nostrum iudicium comprobarent ut series literarum dicti capituli Agriensis ad hoc nos edocebat, ideo eandem terre particulam in quadraginta marcis estimatam et cursibus predictarum metarum ambitam et giratam eisdem filiis Petri adiudicavimus perpetuo possidere et habere sine preiudicio iuris alieni, memoratum verő Petrum íilium Synke pro indebita recaptivacione eiusdem particule ut regni consuetudo requirit, in estimacione ipsius scilicet in quadraginta marcis commisimus aggravatum extitisse contra filios Petri prenotatos, et ab ipsa particula eidem Petro filio Synke perpetuum silencium duximus imponendum . . Dátum in Wyssegrad, sedecimo die termi ni reportacionis seriei prenotate, anno domini Millesimo CCC° XXXmo quarto. Zöld selyemzsinóron függő pecsóttöredékkel; eredetije az orsz. lvt. kincst, oszt, N. R. A. 792. fi. dipT. lvt, 2839. Közli : Kovács N.